PL 53, col. 747
De statu animae (Mamertus Claudianus), J. P. Migne
ante incarnationem Dei, ante hominis resurrectionem,
ante praedicatam summae Trinitatis in gentibus unitatem
ineffabilem, Unum, tres in divinitate personas,
laudabili ausu, mirabili ingenio, inimitabili eloquio
quaesivit, invenit, prodidit, Patrem Deum paternamque
mentem, artem sive consilium, et utriusque horum
amorem mutuum, unam, summam, aequiternam,
indivisam divinitatem, non solum ita credi oportere
docuit, sed ita esse convicit. Persuadere mihi non
possum, quod philosophi hujus anima corporea fuerit;
ac si forsan praecipiti lapsu stultitiae, ulla anima
corpus esse judicanda est, illas equidem corporeas
judicaverim, quae se corpus esse credunt. Non per hoc
animarum generi derogans, sed quosdam sententiae
suae improbitate, non mea sponte denotans, et quid
de hominibus fiat, quos cum eousque inscitia teneat,
ut indoctos se esse nesciant, scientiae nihilominus privilegium
sibi vindicant: dumque in imperitas aures
verborum puerilium spumas exspuunt, uno eodemque
mendacio semet scientiae fallunt, alios docendo
decipiunt; Lysiae similes, quem Plato idem cassa rerum
verba fundentem, in Phaedro eatenus increpat,
ut esse deterius astruat gnarum verborum, ignarum
esse causarum, quam nescientem rerum verba nescire,
potius arbitrans imperitum silentium loquaci imperitia.
Unde etiam Tullius libro de Oratore primo: Eloquentia
est, inquit, scientia comprehendendarum rerum
plurimarum, sine qua verborum volubilitas inanis atque
irridenda est. Et paulo post: Etenim ex rerum
cognitione efflorescat et redundet oportet oratio; cui
nisi subest res ab oratore percepta et cognita, inanem
quamdam habet locutionem et pene puerilem. Sed hinc
alias.
IV.
In Phaedro autem Plato de anima sic pronuntiat: Anima,
inquit, immortalis est, quae semper a se
ipsa movetur, et aliis causa motus est. Corpus autem per
se non movetur. Non ait tantum, movet alia, sed, aliis
causa motus est; animadvertens equidem vir excellentis
ingenii, fore nonnulla quibus sit moveri proprium,
causa motus alieni. Quidquid enim voluntarie movetur,
ipsum fere sibi causa motus est. Quod autem movetur
vel nesciens vel invitum, penes scientem vel cogentem
causas motus habet. Nec repugnat anterioribus nostris
disputationibus, quod istic a se moveri animam
dicimus, cum principalem motionum cardinem in
Deo esse dicamus. Quoniam id ipsum fere a Deo illi
est, ut sponte moveatur; videlicet ut sicut causa motus
animi voluntas est ejus, sic substantiae quae utitur
voluntate, causa sit Deus. Quia etsi posse velle nobis
ex Deo est, non omnis voluntatis nostrae motus erit
ex Deo. Vel tunc reor: cum voluntate peccamus,
nostri causa motus ex nobis est, ne peccatorum Deum
faciamus auctorem. Quocirca si corpus a se non movetur,
et corpus non est quod sibi causa motus est:
quia in se motus sui causas habet anima, non est corpus.
V.
Idem Plato in libro quem περὶ Φύσεως scripsit: Anima,
inquit, animantium omnium corporalis non