PL 53, col. 847
Epistolae (Capreolus Carthaginensis), J. P. Migne
inciderit, id discussioni subjiciatur oportet: ut
vel recte dictum comprobetur, vel condemnatione
dignum explodatur. At vero si quis ea quae jam olim
dijudicata sunt, denuo in disputationem vocari sinat;
is sane aliud nihil facere censebitur, quam de fide
quae hactenus valuit, ipsemet dubitare. Deinde ad
posteritatis exemplum, ut ea quae nunc pro catholica
fide definita sunt, perpetuam firmitatem obtinere
valeant; oportet ea omnia inconcussa immotaque
conservare, quae superioribus temporibus a sanctis
Patribus constituta sunt. Nam qui illam perpetuam
stabilitatem retinere voluerit quae de catholicae fidei
ratione statuerit, is non propria auctoritate, sed antiquorum
Patrum judicio sententiam suam corroborare
debet: ita ut ea ratione partim veterum, partim recentiorum
decretis et sententiis placita sua comprobans,
unicam Ecclesiae veritatem jam inde ab initio
ad praesens usque tempus simplici puritate invictaque
constantia et auctoritate decurrentem, se asserere,
docere et tenere ostendat. Haec pro praesenti Africanorum
legatione, quam necessitas superius memorata
impedivit, venerabilibus vestris auribus suggerere
volui; obnixe interim rogans, ut calamitatibus
rerum praesentiumque temporum spectatis, nostram
absentiam non superbiae aut negligentiae, sed manifestae
huic necessitati ascribere velitis.
Cyrillus Ecclesiae Alexandrinae episcopus dixit: Et
haec reverendissimi piissimique Carthaginis episcopi
Capreoli quae lecta est epistola, cum dilucidam sententiam
in se contineat, fidei gestorum inseratur.
Vult enim antiqua fidei dogmata confirmari, nova
vero et absurde excogitata et impie divulgata reprobari
ac proscribi.
Omnes episcopi simul exclamaverunt: Hae omnium
voces: haec omnes asserimus: hoc omnium est
votum.
tuam, et sanum atque incolumem semper
Deo propitio audire desideramus: quia etsi in longinquo
positi sumus a sancto apostolatu vestro, mari
terminante, sed in praesentia vestri sumus semper in
orationibus sanctitatis vestrae, domine Pater. Illud
sane multum desiderii nostri fuit, scribere sanctae
honorificentiae tuae per dulcissimum fratrem nostrum
Numinianum. Reperit enim parvitas nostra praecellentem
famam et doctrinam tuae sanctitatis: per
quam et scribimus beatitudini tuae, ut ait Psalmographus: In omnem terram exivit sonus eorum, et in
fines orbis terrae verba eorum
[(Psal. XVIII, 5)] . Illud
etiam consulimus honorificentiam tuam, ut de bono
thesauro cordis tui nostris visceribus irrigari jubeas,
quae fides catholica recta teneat. Quia sunt hic quidam
qui dicunt non debere dici Deum natum. Nam
et haec est fides eorum, hominem purum natum fuisse
de Maria virgine, et post haec Deum habitasse in eo.
Quorum nos humiles pueri tui resistimus affirmationi,
non ita debere dici: sed confitemur, ut ait evangelista,
annuntiante angelo Gabriele Mariae dicente: