PL 53, col. 854

Epistolae (Capreolus Carthaginensis), J. P. Migne

faciendum in aeternitate cum Patre disposuit? Haec
ergo et talia cum dicuntur aut fiunt, sicut saepe dictum
est, veram hominis infirmitatem fragilitatemque
demonstrant, nec ideo praesentiam divinae majestatis
evacuant.
VII.
Hic homo quisquis es, qui putas Deum Christum
ab homine Christo passionis tempore separatum,
non recordaris eum passuris discipulis suam
praesentiam fideliter pollicentem, qui dicit: Cum vos
tradiderint, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini;
dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non
enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri
qui loquitur in vobis [(Matth. X, 19, 20)] . Itane ille qui
servis facientibus Domini voluntatem suam divinam
praesentiam promisit, donavit, exhibuit; in quo nullo

existente peccato, pro nostra salute mortem subiit
innoxiam, ut Patris faceret voluntatem, divinum auxilium
sibi carnis tempore denegavit? Et Deus hominem
quem ob haec sustinenda nulla compulsus necessitate
suscepit, in hac perfunctione destituit? Loquitur inter
tormenta martyrum praesens, nec eos aliquid meditari
permittit, et se ipsum in crucis patibulo dereliquit?
Ipse est enim, quod saepe ac semper est repetendum:
nec distingui potest Dei hominisque persona,
quamvis sit in eo diversa substantia. Absit
aliud credere, absit aliter de omnipotente sentire.
Nec nasci aeternus, nec crescere perfectus, nec impassibilis
pati, nec immortalis mori, sine ulla sui
mutatione vel corruptione, sicut jam dictum est, formidavit.
Sed quia haec pati non posset sola Divinitas,

hominem per quem tanti muneris mysterio perfungeretur,
accepit. Nam et in coelum receptus, illuc
eum levavit unde nunquam ipse discessit. Audiamus
Apostolum praedicantem Christum crucifixum, Judaeis
quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis
vero vocatis Judaeis et Graecis, eumdem ipsum Christum.
Dei virtutem et Dei sapientiam [(I Cor. I, 23, 24)] . Advertite,
filii dilectissimi, et quod jam nostis agnoscite:
ipsum Christum, qui propter humilitatem suscepti
hominis Judaeis dicitur fuisse scandalum, gentibus autem
stultitia, ipsum esse Dei virtutem et Dei sapientiam.
Nunquid vel hic separata aut discreta est ab
Apostolo divinitatis humanitatisque persona? aut erubuit
eamdem dicere Dei sapientiam, quam factam
dixerat gentium stultitiam? aut eumdem asserere Dei

virtutem, quem scandalum dixerat Judaeorum? Quid
ergo nos erubescimus confiteri Deum propter hominem
atque in homine natum et passum; cum non
negamus donante Deo factum eumdem ipsum hominem
Deum? Quod utique per divinam gratiam, non
per humanam substantiam accepisse cognoscitur.
VIII.
Adhuc paulo infra subsequitur: Ex ipso autem
vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis a Deo
sapientia et justitia et sanctificatio et redemptio: ut
quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino
glorietur [(Ibid., 30, 31)] . Certe Christus Jesus hominis
tantum nomen est, ait haereticus. Sed Paulus, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.