PL 53, col. 855
Epistolae (Capreolus Carthaginensis), J. P. Migne
sciebat et dixerat non esse in homine gloriandum,
Christum Jesum non tantum hominem, sed Deum
quoque cognoverat; quem sapientiam et justitiam et
sanctificationem et redemptionem nobis a Deo factum
esse credebat; et in eo credentes gloriari docebat:
quoniam Christus Jesus et homo et Deus est. Et ad
haec consequenter non elatione verbi aut sapientiae,
mysterium Dei annuntians addit et dicit: Nihil me
judicavi scire in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc
crucifixum [(I Cor. II, 2)] . Ac ne Judaeorum iniquus
populus parvum se asserat admisisse peccatum, si se
intelligat nudum tantum hominem persecutum; mysterium
in Dei sapientia dicit absconditum, nulli principum
hujus saeculi revelatum testificans
[(Ibid., 7, 8)] . Quod si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.
Ecce et hic Christum Jesum quem Dominum
gloriae confitetur, ipsum praedicare non metuit
saeculi principibus crucifixum. Omnem hujus lectionis
continentiam consideretis exhortor; et videbitis quanto
molimine atque conatu, sanctus Apostolus hominum
mentes a terrenae tantum intelligentiae vilitate ad
divina in hoc mysterio et coelestia consideranda sustollat.
Breviter enim cuncta transeo, quae ipsi plenius
et latius poteritis advertere. Nam et ad Corinthios
secunda (V, 13, 14) quodam loco sic loquitur: Sive,
inquit, mente excessimus, Deo; sive temperantes
sumus, vobis: caritas enim compellit nos: judicantes
hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus est Et paulo
post: Omnia, inquit, ex Deo, qui reconciliavit nos
sibi per Christum: et dedit nobis mysterium reconciliationis,
quia Deus erat in Christo mundum reconcilians
sibi [(Ibid., 18, 19)] .
IX.
Quaero quemadmodum: non aliter quam nascendo,
patiendo, moriendo, resurgendo atque in
coelum ascendendo? Quaero etiam quod sit mysterium
reconciliationis nostrae? Num aliud quam sacrificium
quod per suum sanguinem summus sacerdos
obtulit Christus? Videamus ergo utrumnam solus
homo perfecerit: quoniam, sicut illi putant, Deus ab
eo in passione discessit. Sed huic opinioni Paulus
apostolus evidentissime contradicit: Deus, inquit, erat in Christo.
Erat in Christo, non discesserat a
Christo. Deus erat in Christo, mundum reconcilians
sibi. Quemadmodum reconcilians? non reputans illis
delicta eorum. An forte hoc stultis placet, ut per hominem
tantum fiat remissio peccatorum? Quod cum
etiam Judaei respuerent dicendo: Blasphemat: quis
potest dimittere peccata, nisi solus Deus [(Marc. II, 7)] ?
ipse Dominus, Dei hominisque Filius, volens manifestare
incredulis non esse solum hominem quem videbant,
sed Deum etiam in quem credere contemnebant,
et potestatem divinam homini quoque propter
unitatem personae ejus ac praesentiae contributam evidenter
ostendere: Ut sciatis, ait, quoniam potestatem
habet filius hominis super terram dimittere peccata,
tunc dixit paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et
vade in domum tuam [(Matth. IX, 6)] . Ita Deus et homo,
unus et verus animarum corporumque salvator, et
exteriorem hominem morbo carnali, et interiorem