PL 53, col. 856

Epistolae (Capreolus Carthaginensis), J. P. Migne

peccati onere levavit. Deus ergo erat in Christo mundum
reconcilians sibi: nusquam et nunquam deserens
hominem, quem propria dignatione, nulla prorsus
necessitate, suscepit.
X.
Ad Hebraeos quoque idem apostolus in ipsius
Epistolae prima fronte testatur: Postremo, inquit, in
his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem
universorum, per quem fecit et saecula. Qui cum
sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, gerens
quoque omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum
a se facta, sedit in dextera majestatis in excelsis [(Hebr.
I, 2, 3)] . Ipse ergo Filius Dei et filius hominis, unus
est atque idem, qui propter aeternitatem cum Patre
fecit saecula, propter incommutabilem lucem splendor
est gloriae, propter aequalitatem figura est substantiae,

propter majestatem gerit omnia verbo virtutis.
Ipse etiam propter suscepti hominis passionem,
peccatorum nostrorum fecit purgationem; et propte
remunerationem, habet in Patris dextera sessionem.
Quomodo autem purgationem fecit peccatorum, nisi delens chirographum, quod adversum nos fuerat
[(Col.
II, 14)] , diabolo accusante conscriptum? quomodo delevit,
nisi cruci affigens, et sanguine innocente diluens?
Quod ergo olim Deus locutus est patribus in
prophetis, et postremo est testificatus in Filio [(Hebr. I,
1, 2)] , hoc credamus, hoc teneamus, hoc omnibus
viribus defendamus. Accedit ad causam, quod tunc principatus et potestates exspoliavit fiducialiter, triumphans
eos in semetipso
[(Col. II, 15)] . Quod opus non
est omnino solius hominis, sed divinae in homine majestatis.

Neque enim homo fortis et potens, sed Dominus
potens in bello [(Psal. XXIII, 6)] .
XI.
Item illic post multa, quibus Apostolus mysterium
Novi Testamenti a Veteris figura discrevit, sic
ait: Refragans legi Moysi, sine miseratione moritur in
duobus aut tribus testibus: quanto magis videtur deteriore
poena dignus, qui Filium Dei conculcavit, et qui
sanguinem Novi Testamenti immundum aestimavit, in
quo sanctificatus est, et spiritui gratiae Dei contumeliam
fecit? Novimus enim eum qui dixit: Mihi vindicta,
ego retribuam, dicit Dominus [(Hebr. X, 28-30)] . Quaero
qualiter possit Deus Dei Filius conculcari. Videtis
etiam hic quemadmodum nec dubitet, nec metuat,
nec erubescat asserere Dei Filium conculcatum. Sed
quoniam si quis sanguinem in quo sanctificatus est,

immundum existimat, utique Filium Dei conculcat:
ideo non discrevit hominis passionem a Dei majestate,
cujus reum vult esse illum, qui pro nihilo existimaverit
pro se sanguinem fusum. Non enim Filius Dei
conculcatur, nisi in eo quod mortis quam in homine
sustinuit, beneficium spernitur. Ipse quoque Salvator
ac Dominus fidem remuneraturus interrogat. Videte
quid dixerit: Quem me, inquit, dicunt esse filium hominis [(Matth. XVI, 13)] ?
Atque cum diversas aliorum
opiniones illi suggererent: Vos autem, inquit, quem
me dicitis esse [(Ibid., 15)] ? me utique filium hominis.
Ad haec Petrus, ab eodem inspiratus, et in hac confessione
ad rectam fidem forma sui universis gentibus
profuturus, adverte quanta et quam plena integritate

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.