PL 53, col. 967

Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne

INTERLOCUTORES
VERANUS ET SALONIUS.
VERANUS. Parabolae qua lingua dicuntur?
SALONIUS. Graeca; Latina vero interpretantur similitudines.
VERANUS. Quare Salomon huic libro nomen istud
imposuit?
SALONIUS. Ut per hoc demonstraret quia non juxta
litteram, sed aliter et spiritualiter intelligere debemus
quod dicit.
VERANUS. Quid significat Salomon, quod per parabolas
locutus est?
SALONIUS. Dominum Jesum Christum, quia per parabolas
locuturus erat turbis Judaeorum: nam et ipso
nomine suo, eumdem Dominum Jesum Christum significat.

VERANUS. Quomodo ergo interpretatur Salomon?
SALONIUS. Pacificus, sive amabilis; significat autem
illum de quo dicit Apostolus, Christus pax nostra,
qui fecit utraque unum [(Ephes. XI, 2)] . Et item, Pacificans per sanguinem suum, sive quae in cloelis sunt,
sive quae in terris
[(Col. I)] . Item quod Salomon, amabilis
interpretatur, aptissime illum significat cui loquitur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.