PL 53, col. 979
Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne
VERANUS. Quomodo patres sunt filiorum?
SALONIUS. Magna quippe est gloria praedicatoribus
Novi Testamenti, quod filii veterum patrum id est
patriarcharum et prophetarum esse meruerunt.
VERANUS. Quare dicit: Qui dimittit aquam caput
est jurgiorum. Nunquid ille qui clausam aquam decurrere
dimittit, jurgia concitat? aut nunquid non magis
vinum quam aqua jurgia concitare solet?
SALONIUS. Figurate hoc dictum est: nam per aquam
designatur lingua levis et fluxa; et qui immodice
linguam suam relaxat, caput est jurgiorum: quia qui
linguam suam non refrenat, jurgia et lites concitat,
et concordiam dissipat.
VERANUS. Dic mihi, quaeso, quomodo in facie prudentis
lucet sapientia, sicut ait Salomon: Oculi autem
stultorum sunt in finibus terrae?
SALONIUS. Prudens homo saepe in ipsa vultus claritate
faciei suae solet praemonstrare gravitatem sui
sensus, et claritatem intellectus. Stulti vero ad hanc
imitandam et sectandam, videlicet gravitatem, oculos
mentis non possunt attollere, sed tota admiratione
perquirunt, qualiter ad finem (hoc est, ad impletionem
carnalium voluptatum) pertingere valeant.
VERANUS. Nunquid ita solummodo intelligere debemus?
SALONIUS. Specialiter hoc de Christo debemus dictum
intelligere. In facie namque prudentis (videlicet
Salvatoris) lucebat sapientia divinitatis, quam ipse
in carne apparens, virtutum et doctrinae testimonio
demonstrabat et confirmabat. Oculi vero stultorum
(id est Judaeorum non credentium) magis incendebantur
terrenis desideriis, quam salutaribus ejus monitis
atque doctrinis.
VERANUS. Quid est hoc quod ait: Donum hominis
dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit [(Prov. XVIII)] ?
Quod est hoc donum quod dilatat viam
hominis, et quod ante principes facit illi spatium?
SALONIUS. Donum hoc, donum est caritatis, sive
aliarum virtutum, quas a Domino fideles accipiunt:
hoc videlicet donum hominis dilatat viam ejus, id
est actionem; quia unusquisque fidelis quanto amplius
gratia sancti Spiritus intus repletur, tanto magis
viam suam foris dilatat, id est bonorum operum
gressum multiplicat, quia quotidie in sanctis desideriis
et bonis operibus crescit et augetur.
VERANUS. Hoc donum quomodo facit homini spatium
ante principes?
SALONIUS. Quia inter magnos Ecclesiae rectores,
in foro tribuit illi culmen honoris, et gloriam aeternae
beatitudinis.
VERANUS. Quare dicit: Abscondit piger manum
suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam [(Prov.
XIX et XXVI)] ? Quis enim est tam piger qui, comedendo
vel bibendo, manum ad os suum non applicet?
SALONIUS. Qui abscondit manum suam sub ascella,
non vult utique ad aliquod opus vel laborem extendere
illam: ergo per pigrum designatur unusquisque
segnis et desidiosus praedicator, qui non vult opere