PL 53, col. 980
Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne
implere quod dicit: Manum quippe ad os porrigit,
qui studet opere implere quod docet.
VERANUS. Quis est ille piger de quo dicit: Propter
frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate,
et non dabitur ei [(Prov. XX)] ? Quod si piger tempore
frigoris arare noluerit, nunquid aestatis tempore, qui
sibi aliquid tribuat invenire non poterit?
SALONIUS. Saepe namque pigri, et frigoris et aestatis
tempore inveniunt qui sibi tribuant eleemosynam
fideles: sed piger in hoc loco illum significat qui
propter desidiam et hujus mundi adversitatem (quae
per frigus designatur) in Dei servitio negligit laborare,
et idcirco in futuro die judicii mendicabit, quia
non habebit opera bona pro quibus mereatur accipere
beatitudinem, quoniam quidquid seminaverit homo,
hoc et metet [(Gal. VI)] .
VERANUS. Cur ergo dies judicii et regnum Dei,
aestati comparatur?
SALONIUS. Quia tunc omnia nostrae tristitiae nubila
transibunt, et vitae illius dies, aeterni solis claritate
fulgebit.
VERANUS. De quo rege dicit: Rex qui sedet in solio
judicii, dissipat omne malum intuitu suo?
SALONIUS. De illo qui est Rex regum, et Dominus
dominantium, videlicet Domino Jesu Christo, qui
sedet in solio judicii, quia Pater non judicat quemquam,
sed omne judicium dedit Filio [(Joan. V)] . Ipse
nimirum dissipat omne malum intuitu suo, quia respectu
potentiae, omne malum, etiam secretarum
cogitationum penetrabit, ut reddat unicuique, secundum
quod egit; unde in Evangelio dicit: Nihil est
tam opertum quod non reveletur, et occultum quod non
sciatur [(Luc. XII)] . Tunc justis cum Domino coronatis,
soli reprobi poenas subibunt aeternas.
VERANUS. Quid est quod ait: Pondus et pondus,
mensura et mensura, utrumque abominabile apud Deum [(Prov. XX et XXI)] ?
SALONIUS. Pondus et pondus, mensuram et mensuram
dicit is diversum pondus et diversam mensuram.
Quantum ergo ad litteram; quicunque in domo
sua varium habet pondus variamque mensuram,
propter hoc utique habet ut aliter libret metiaturque
sibi, atque aliter proximo, quod est utique abominabile
Domino; unde in lege Moysis Dominus praecepit,
dicens: Sit tibi aequus modius, justusque sextarius
[(Levit. XIX)] .
VERANUS. Quomodo autem spiritualiter intelligi
debet?
SALONIUS. Ille in domo sua diversum habet pondus,
et diversam mensuram, qui semper in suis actibus
quaerit unde ipse laudetur, et in aliorum actibus
perscrutatur unde ipsi vituperentur. Iste utique talis
abominabilis est Deo qui nimirum quantum sibi placere
desiderat, tantum displicet Deo, qui omnia cordis
secreta rimatur.
VERANUS. Quomodo intelligendum est quod ait: Malum est, malum est, dicit omnis emptor, et cum recesserit,
tunc gloriabitur
[(Prov. XX)] ?
SALONIUS. Secundum litteram, solet emptor vituperare