PL 53, col. 983
Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne
VERANUS. Quid est quod dicit: Fovea profunda os
alienae [(Prov. XX et XXIII)] . Quae est haec aliena, cujus
os est magna fovea?
SALONIUS. Os alienae dicit os meretricis: qui ergo
verba meretricis libenter audit, et oscula ejus delectabiliter
suscipit, quasi januam pulsat profundae foveae,
id est inferni, et nisi cito se ab ejus colloquio
vel osculo subtrahat, deserente se Deo, illico mergitur
in foveam mortis: et hoc est quod dicit: Cui
iratus est Dominus, incidet in illam?
VERANUS. Quid est quod ait: Appone cor ad doctrinam
meam? Et paulo post subjungit: Ecce descripsi
eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia, ut ostenderem
tibi firmitatem et eloquia veritatis [(Prov. XXII)] .
Quomodo tripliciter descripsit doctrinam suam et
scientiam? aut quid est apponere et intelligere doctrinam?
SALONIUS. Tripliciter vero doctrinam suam describit,
qui unicuique praecipit eam ut studeat implere
cogitatione, locutione et opere.
VERANUS. De quibus terminis dicit: Ne transgrediaris
terminos antiquos, quos posuerunt patres tui [(Prov. XXIII)] ?
SALONIUS. Terminos antiquos dicit terminos veritatis
et fidei, quos statuerunt ab initio catholici doctores.
Hoc ergo praecepit, ut veritatem sacrae fidei
et evangelicae doctrinae nemo aliter suscipiat quam a
sanctis Patribus est tradita. Sive hoc praecepit, ut
eloquia sanctarum Scripturarum nemo aliter interpretetur,
nisi juxta uniuscujusque scribentis intentionem.
VERANUS. Quae sunt opes illae de quibus ille dicit: Ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes,
quia facient sibi pennas, et volabunt in coelum?
Quas
pennas sibi opes, id est divitiae seu copiae, facere
possunt?
SALONIUS. Opes istae sunt arcana Divinitatis, et
secreta coelestium mysteriorum, et est sensus: Ne
erigas oculos tuae mentis ad perscrutanda Divinitatis
arcana et mysteriorum coelestium secreta, quae penetrare
non potes, nec intelligere vales, quoniam solis
aquilis haec patent, id est supernis civibus tantum
manifesta sunt.
VERANUS. Quae sunt cellaria de quibus dicit: In
doctrina replebuntur cellaria, universa substantia et
pretiosa, et pulcherrima [(Prov. XXIV)] .
SALONIUS. Cellaria sunt corda justorum, qui per
doctrinam sapientiae replentur substantia pretiosa et
pulcherrima, id est donis virtutum atque bonorum
operum.
VERANUS. Quid est quod dicit: Septies enim cadet
justus, et resurget? si justus est, quomodo cadere, id
est peccare, dicitur?
SALONIUS. Loquitur hic Salomon de levibus et quotidianis
peccatis, sine quibus nullus justorum in hac
vita esse potuit, nec esse potest; ut alibi dicit: Benedicam
Dominum in omni tempore septies [(Psal. XXXIII)] :
etiam significat aliquando, saepe et frequenter quod
aptissime hic intelligi potest: septies, hoc est, saepe