PL 53, col. 984
Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne
cadet justus, et saepe resurget: aut certe omni tempore
cadit et resurgit, scilicet gratia divina, secundum
quod supra dictum est.
VERANUS. Quomodo intelligendum est: Praepara
opus tuum foris, et diligenter exerce agrum tuum, ut
postea aedifices domum tuam? Quod est homo foris
[ F. leg. quid est quod foris] praeparare debemus?
SALONIUS. Opus vocat bonam actionem, ideoque
addidit, tuum; hoc est tibi utile et necessarium:
Opus ergo nostrum foris praeparamus, cum actionem
nostram bene exterius componimus; et ut Deo placeat,
ordinamus.
VERANUS. Quomodo agrum nostrum diligenter exercemus?
SALONIUS. Agrum diligenter exercemus, si a spinis
vitiorum corpus nostrum purgamus.
VERANUS. Post agri exercitium, domum nostram
quamodo aedificabimus?
SALONIUS. Si primo exterius actus nostros bene
componimus, domum nobis bene aedificamus, cum
puritatem vitae et munditiam etiam cogitationum
servamus, et habitaculum nostrae mentis piis cogitationibus
exornamus.
VERANUS. Quis est Dominus, aut qui sunt reges de
quibus dicit: Gloria Domini est, celare verbum; gloria
regum, investigare sermonem [(Prov. XV)] ?
SALONIUS. Dominus iste, Dei Filius est, videlicet
Dominus Jesus, cujus gloria fuit celare verbum, id
est se esse Dei Filium: quia dum in carne apparuit,
magis se hominem quam Dei Filium confiteri voluit:
ut diabolus eum non cognosceret, et ita passione sua
genus humanum redimeret: quoniam si eum diabolus
cognovisset Dei Filium esse, nunquam crucifixisset.
Gloria itaque Domini fuit celare verbum, id
est in forma hominis, divinitatis suae occultare potentiam,
ut dum infirmitatem carnis ostenderet, diabolus
cum a passione retrahere non festinaret, quatenus
per ignorantiam passionis perveniret ad gloriam
resurrectionis.
VERANUS. Qui sunt ergo reges, quorum gloria est
investigare sermonem?
SALONIUS. Reges isti sancti fuerunt apostoli, qui
diligenter sermonem Domini investigare studebant,
quo se Domini fore significabant. Nam ubi non aperte
se Dominum esse monstrabat, sed mystice volebat
intelligi, ejus sermonem summa perscrutabantur diligentia,
quale est illud, etc.: Ego et Pater unum
sumus [(Joan. X)] . Nam cum celaret Verbi divinitatem,
et ostenderet carnis infirmitatem, interrogavit hos
reges dicens: Quem dicunt homines esse filium hominis?
Cui regum eximius, videlicet B. Petrus apostolus,
investigans sermonem illius, quem antea saepe
audivit, continuo respondit: Tu es Christus Filius
Dei vivi.
VERANUS. Quid est quod sequitur: Coelum sursum,
et terra deorsum, et cor regum inscrutabile esse
dicunt [(Prov. XXV)] ?
SALONIUS. Reges vocat prophetas et apostolos, qui
revelante sancto Spiritu arcana divinitatis cognoscere