PL 53, col. 992

Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne

SALONIUS. Multas filias appellat Ecclesias haereticorum,
et turbas malorum catholicorum.
VERANUS. Quae filiae dicuntur Christi vel Ecclesiae?
quare dicuntur filii Christi aut Ecclesiae?
SALONIUS. Propter fidei ac baptismi sacramentum,
et adoptionem filiorum, quam in baptismate perceperunt.
VERANUS. Istae filiae quas divitias congregaverunt?
SALONIUS. Orationes, jejunia, eleemosynas, afflictionem
et castimoniam carnis, linguae refrenationem;
meditationem Scripturarum, et caeterorum bonorum
operum divitias: quae verae divitiae sunt, si spirituali
fiant intentione, videlicet propter regni coelestis retributionem:
aliter nihil prosunt agentibus. Unde filiae,
videlicet haereticorum, aut malorum catholicorum

turbae frustra congregaverunt sibi divitias; quia
vel in fide erraverunt, vel certe hujusmodi bona
opera non spirituali fecerunt intentione de quibus
in Evangelio Dominus: Multi dicent mihi in illa die,
Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus,
et in nomine tuo daemonia ejecimus, et virtutes multas
fecimus. Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi
vos [(Matth. VII)] . Sancta vero Ecclesia catholica supergressa
est: hoc est, transcendit omnes illas: quia
quidquid agit, in fide tantum recta et spirituali operatur
intentione.
VERANUS. De qua gratia et de qua pulchritudine
loquitur, cum dicit: Fallax gratia, et vana pulchritudo
mulier timens Dominum; ipsa laudabitur [(Prov.
XXXI)] .

SALONIUS. Fallax gratia humanae laudis, quam hypocritae
ab omnibus exquirunt. Pulchritudo vana, est
pulchritudo castitatis vel bonae operationis, quam
hypocritae hominibus ostendere cupiunt, ut ab eis
laudentur
VERANUS. Quare haec gratia et haec pulchritudo
fallax dicitur et vana?
SALONIUS. Quia fallit, hoc est decipit, simulatores:
quoniam dum in hac vita quaerunt mercedem,
in futuro nullam recipient remunerationem; et, si
castitatem servant, vel aliqua bona operantur, vana
sunt omnia quae faciunt.
VERANUS. Quae est mulier timens Dominum?
SALONIUS. Sancta videlicet, quae in hac vita semper
manet Ecclesia in timore Domini, quae semper ejus

desiderat praecepta implere.
VERANUS. Quomodo ergo laudabitur haec mulier?
SALONIUS. Idem Salomon in fine hujus libri manifeste
demonstrat, cum dicit: Date ei de fructu manuum
suarum, et laudent eam in portis opera ejus [(Prov.
XXXI)] .
VERANUS. Cujus sunt haec verba?
SALONIUS. Viri illius Domini et Salvatoris nostri
Jesu Christi.
VERANUS. Quando haec verba dicturus est?
SALONIUS. In die judicii quando praecipiet angelis,
ut post finem hujus vitae Ecclesiam ad regni coelestis
gaudia introducant: sic enim praecipiet angelis: Date

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.