PL 53, col. 993

Expositio mystica in Parabolas Salomonis (Salonius Viennensis), J. P. Migne · Expositio mystica in Ecclesiasten (Salonius Viennensis), J. P. Migne

ei de fructu manuum suarum, hoc est bonorum operum.
Nam per manus, opera designantur; ac si patenter
dicat, quia bonorum operum facere curavit,
hoc est caritatem, gaudium, pacem, benignitatem,
bonitatem, modestiam, continentiam, fidem, patientiam;

INTERLOCUTORES:
VERANUS ET SALONIUS.
VERANUS. Quot nominibus vocatus est Salomon?
SALONIUS. Tribus, sicut Scripturae sacrae manifestissime
docent, id est Salomon, Ydida, et Ecclesiastes.
VERANUS. Quare his nominibus appellatus est?
SALONIUS. Salomon, id est pacificus, dictus est eo
quod in regno ejus pax fuit. Ydida vocatus est, id
est dilectus Domini, quia dilexit eum Dominus.
VERANUS. Ecclesiastes qua lingua dicitur?
SALONIUS. Graeca; nam Hebraice Cohelech dicitur.
VERANUS. Quomodo sonat in Latino sermone Cohelech,
aut Ecclesiastes?
SALONIUS. Ille proprie dicitur Ecclesiastes, qui coetum,
id est Ecclesiam, congregat. Unde Latino sermone

recte Ecclesiastes dicitur Concionator, quia
concionatur, id est loquitur ad populum; et sermo
ejus non ad unum specialiter, sed generaliter dirigitur
ad omnes. Concionator ergo in Ecclesia sancta dici
potest praedicator.
VERANUS. Quot libros edidit Salomon?
SALONIUS. Tres tantum juxta numerum vocabulorum
suorum: Proverbia, Ecclesiasten et Cantica
Canticorum.
VERANUS. Quid ait Salomon in Proverbiis, aut quid
docet in Ecclesiaste, vel Cantico Canticorum?
SALONIUS. In Proverbiis docet parvulum, et per
varias sententias, instruit quasi filium. In Ecclesiaste
vero jam perfectae aetatis virum imbuit, ut intelligat
quia in hujus mundi rebus nihil est perpetuum, nihil

gloriosum aut magnum; sed omnia sunt brevia, caduca
et vana, quae cernimus. In Cantico Canticorum
jam consummatum virum atque perfectum in omnibus,
et variis exornatum virtutibus; sponsi, id est,
Domini nostri Jesu Christi amplexibus jungit.
VERANUS. Spiritualiter autem quid significat ille
Salomon, Ydida et Ecclesiastes?
SALONIUS. Dominum Jesum Christum, qui est noster
Salomon, id est pacificans omnia per sanguinem suum
fecit utraque unum [(Ephes. II)] , id est, de duobus populis
unam sibi construxit Ecclesiam. Unde Apostolus: Christus,
inquit, pax nostra, qui fecit utraque unum.
Ipse est Ydida, id est, dilectissimus patris filius, de
quo ipse Pater ad discipulos ait: Hic est Filius meus
dilectus in quo mihi bene complacui (Matth. III; Marc.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.