PL 54, col. 1000
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
In English: Letters 105
dispositis, bellum novae perturbationis inferre;
atque ut venerabilium Patrum decreta solvantur,
quorumdam episcoporum proferre consensum, cui
tot annorum series negavit effectum. Nam sexagesimus
fere annus hujus conniventiae esse jactatur,
qua se praedictus episcopus aestimat adjuvari, frustra
cupiens id sibi prodesse quod etiam si quisquam ausus
est velle, nullus tamen potuit obtinere.
CAP. III.
Agnoscat cui successerit viro, et repulso
omni spiritu elationis, Flaviani fidem, Flaviani
modestiam, Flaviani humilitatem, quae illum
usque ad confessoris gloriam provexit, imitetur. Cujus
si velit splendere virtutibus, laudabilis erit, et
in omni loco plurimum dilectionis acquiret, non
ambiendo humana, sed promerendo divina. Hac
autem observantia meum quoque illi animum spondeo
copulandum, et apostolicae sedis dilectionem,
quam Constantinopolitanae Ecclesiae semper impendit,
nulla mutabilitate violandam. Quia si interdum 1157
immoderati praesules aliquas incidunt culpas,
Ecclesiarum tamen Christi integritas perseverat.
Consensiones vero episcoporum, sanctorum canonum
apud Nicaeam conditorum regulis repugnantes, unita
nobiscum vestrae fidei pietate in irritum mittimus, et
per auctoritatem beati Petri apostoli, generali prorsus
definitione cassamus, in omnibus ecclesiasticis
causis his legibus obsequentes quas ad pacificam
observantiam omnium sacerdotum, per trecentos decem
et octo antistites Spiritus sanctus instituit: ita
ut etiam si multo plures aliud quam illi statuere
decernant, in nulla reverentia sit habendum, quidquid
fuerit a praedictorum constitutione diversum.
1158 CAP. IV.
Prolixitatem itaque epistolae
meae, qua necesse habui explicare quid sentiam, rogo
ut per fratrem et coepiscopum meum Lucianum, qui
(quantum in ipso est) sollicitudinem susceptae legationis
est fideliter exsecutus, et per filium meum Basilium