PL 54, col. 995

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

civitas gloriam suam, ac protegente
dextera Dei, diuturno clementiae vestrae fruatur imperio.
Alia tamen ratio est rerum saecularium, alia
divinarum; nec praeter illam petram quam Dominus
in fundamento posuit [(Matth. XVI, 18)] , stabilis erit
ulla constructio. Propria perdit, qui indebita concupiscit.
Satis sit praedicto quod vestrae pietatis auxilio,
et mei favoris assensu, episcopatum tantae urbis obtinuit.
Non dedignetur regiam civitatem, quam apostolicam
non potest facere sedem; nec ullo speret
modo quod per aliorum possit offensiones augeri.
Privilegia enim Ecclesiarum, sanctorum Patrum
canonibus instituta, et venerabilis Nicaenae synodi
fixa decretis, nulla possunt improbitate convelli, nulla
novitate mutari. In quo opere, auxiliante Christo,

fideliter exsequendo, necesse est me perseverantem
exhibere famulatum: quoniam dispensatio mihi credita
est, et ad meum tendit reatum, si paternarum
regulae sanctionum, quae in synodo Nicaena, ad totius
Ecclesiae regimen, Spiritu Dei instruente, sunt conditae,
me (quod absit) connivente, violentur; et major
sit apud me unius fratris voluntas, quam universae
domus Domini communis utilitas.
CAP. IV.
Et ideo sciens gloriosam clementiam
vestram ecclesiasticae studere concordiae, et 1151
his quae pacificae congruunt unitati, piissimum praestare
consensum, precor et sedula suggestione vos
obsecro, ut ausus improbos unitati Christianae pacique
contrarios ab omni pietatis vestrae abdicetis assensu,
et fratris mei Anatolii, nocituram ipsi, si perstiterit,

cupiditatem salubriter comprimatis: ne ea
quae vestrae gloriae atque temporibus inimica sunt cupiens,
major suis velit esse prioribus; liberumque
illi sit quantis potuerit splendere virtutibus; quarum
non aliter particeps erit, nisi charitate magis voluerit
ornari quam ambitione distendi. Hanc autem improbi
desiderii conceptionem numquam quidem debuit
intra cordis sui recipere secretum; sed cum illi
fratres et coepiscopi mei, qui vice mea aderant, obviarent,
ab illicito appetitu ex eorum saltem salubri
contradictione cessasset. Nam et vestrae pietatis apices,
et ipsius scripta declarant, legatos sedis apostolicae,
sicut oportuit, contradictione justissima restitisse:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.