PL 54, col. 160

Sermones (Leo I), J. P. Migne

In English: Sermons 9

destruendas antiqui hostis insidias in die quo impii
sub idolorum suorum nomine diabolo serviebant,
providentissime in sancta Ecclesia prima est instituta
collectio: volumus dilectionem vestram tertia
feria per omnes regionum vestrarum Ecclesias cum
voluntariis oblationibus eleemosynarum convenire.
In quo opere et si non est omnium aequalis facultas,
debet esse par pietas: quoniam fidelium largitas non
de muneris pensatur pondere, sed de benevolentiae
quantitate. 30 Habeant ergo in hoc misericordiae
commercio etiam pauperes lucrum, et ad sustentationem
egentium de quantacumque substantia aliquid
quod eos non contristet excerpant. Sit dives munere
copiosior, dum pauper animo non sit inferior. Quam
vis enim major speretur redditus de majore semente,

potest tamen etiam de exigua satione multus fructus
provenire justitiae. Justus enim est judex noster
et verax, qui neminem fraudat mercede meritorum.
Et ideo nos curam pauperum vult habere, ut in futurae
retributionis examine, misericordibus, quam
promisit, misericordiam largiatur Christus Deus noster,
qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat
in saecula saeculorum. Amen.
SERMO IX [ Al. VIII]. De Collectis IV.
SYNOPSIS.
I.
Evangelica luce gentilitiae superstitionis
tenebras repelli, a quibus omnia manant flagitia.
--II. Ideo futurum judicium a Christo praedicitur,
ut misericordiae largitate peccata redimantur. --III. Collectas institutionis esse apostolicae: occasione paganicae
superstitionis esse ordinatas; verecundos maxime

pauperes esse sublevandos.
--IV. Haereticos
prodere Deo imprimis gratum. Manichaeorum dogmata.
CAP. I.
Misericordia, dilectissimi, et justitia
Dei formam retributionum suarum a mundi constitutione
dispositam, per doctrinam Domini nostri Jesu
Christi benignissima nobis expositione reseravit, ut acceptis
rerum significationibus, quae futura credimus,
jam quasi gesta nosceremus. Sciebat enim Redemptor
noster atque Servator quantos fallacia diaboli
per totum mundum sparsisset errores, et quam multis
superstitionibus maximam sibi partem humani
generis subdidisset. Sed ne ultra per ignorantiam
veritatis creatura ad imaginem Dei condita in praecipitia
perpetuae mortis ageretur, evangelicis paginis

judicii sui inseruit qualitatem, quae omnem hominem
a callidissimi hostis revocaret insidiis: cum jam
nulli esset incognitum quae bonis speranda praemia,
et quae malis essent timenda 31 supplicia. Incentor
namque ille auctorque peccati primum superbus ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.