PL 54, col. 163
Sermones (Leo I), J. P. Migne
In English: Sermons 9 · Sermons 10
et paupere ipsius Jesu Christi Domini nostri persona
sentitur, qui cum esset dives, sicut ait B. apostolus, pauper factus est, ut nos sua paupertate ditaret
[(II
Cor. VIII, 9)]
. Et ne deesse nobis sua praesentia videretur,
ita humilitatis et gloriae suae temperavit
mysterium, ut quem Regem et Dominum in majestate
Patris adoramus, eumdem in suis pauperibus
pasceremus, liberandi ob hoc in die mala a damnatione
perpetua, et pro intellecti pauperis cura, regni
coelestis consortiis inserendi.
CAP. IV.
Ut autem in omnibus, dilectissimi,
placeat Domino vestra devotio, etiam ad hanc vos
hortamur industriam, ut Manichaeos ubicumque latentes
vestris presbyteris publicetis. Magna est enim
pietas prodere latebras impiorum, et ipsum in eis,
cui serviunt, diabolum debellare. Contra istos enim,
dilectissimi, omnem quidem orbem terrarum, et
totam ubique Ecclesiam decet fidei arma arripere;
sed vestra in hoc opere devotio debet excellere, qui
in progenitoribus vestris Evangelium crucis Christi
ab ipso beatissimorum apostolorum Petri et Pauli
ore didicistis. Non sinantur latere homines, qui legem
per Mosen datam, in qua Deus universitatis
conditor ostenditur, recipiendam esse non credunt;
prophetis, et sancto Spiritui contradicunt, psalmos
Davidicos, qui per universalem Ecclesiam cum omni
pietate cantantur, damnabili impietate ausi sunt
refutare; Christi Domini nativitatem secundum carnem
negant; passionem et resurrectionem ejus simulatam
dicunt fuisse, non veram; baptismum regenerationis
totius gratiae virtute dispoliant. Nihil
est apud eos sanctum, nihil integrum, nihil verum.
Cavendi sunt, ne cuiquam noceant; prodendi sunt,
ne in aliqua civitatis nostrae parte consistant. Vobis,
dilectissimi, ante tribunal Domini proderit, quod
indicimus, quod rogamus. Dignum est enim, ut eleemosynarum
sacrificio etiam hujus operis palma
jungatur, auxiliante vobis per omnia Domino Jesu
Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.
34 SERMO X [ Al. IX]. De Collectis V.
SYNOPSIS.
I.
Collectarum consuetudine ab apostolis
tradita juvari fideles. Opes non tam possidendae quam
dispensandae a Deo traditae sunt. --II. Quam miseri
qui opes suas in proprium tantummodo usum, non