PL 54, col. 308

Sermones (Leo I), J. P. Migne

In English: Sermons 51

dilectissimi, exsequamur praecepta coelestia: et quia
totum paschale sacramentum, in remissionem est
conditum peccatorum; quod celebrare optamus, imitemur.
Misericors enim et justus Dominus ita promittit
indulgentiam suam, ut eam etiam quibus parcit,
indicat. Exponens enim, qua regula Deo Patri
nos voluerit supplicare: Si dimiseritis, inquit, hominibus
peccata eorum, dimittet vobis et Pater vester, qui
in coelis est, peccata vestra. Si autem non remiseritis
hominibus, nec Pater vester remittet vobis peccata vestra [(Matth. VI, 14)]
.
Justa prorsus et benigna conditio,
qua divinae potentiae fit particeps homo, ut sententiam
Dei ex suo libret arbitrio, et eo sibi judicio
obstringat Dominum, quo judicaverit ipse conservum.
Sive itaque circa subjectos, sive circa aequales,

naturae 192 parilitas diligatur: et quia nemo
non peccat, nemo non parcat, non difficulter praestemus
quod gratulanter accepimus: ut sive largitate
eleemosynarum, sive indulgentia peccatorum,
quanto magis fuerimus misericordes, tanto simus
perfectius innocentes. Per Dominum nostrum Jesum
Christum, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu
sancto in saecula saeculorum. Amen.
SERMO LI [ Al. XCIV],
Sive HOMILIA habita sabbato ante secundam Dominicam
Quadragesimae, de Evangelio secundum Matthaeum:
In illo tempore: Assumpsit Jesus Petrum,
et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et
duxit eos in montem excelsum seorsum, et reliqua
[( Matth. XVII)] .
SYNOPSIS.
I.
Fidem veram Christum et Deum confiteri
et hominem: quae in Petro magna potestate

remunerata est. --II. Christum ob id maxime esse
transfiguratum, ut veritatem et virtutem suae carnis
comprobaret. --III. Ut etiam crucis scandalum tolleret,
spemque Ecclesiae suae confirmaret. --IV. Veteris
et novi Testamenti de Christo concordiam per
Moysis et Eliae apparitionem significari. --V. Petri
desiderium non improbum fuisse, sed inordinatum.
--VI. Hic est filius meus, etc. explicatur. --VII.
Ipsum audite expenditur. --VIII. Hoc testimonio
Patris omnium infirmitatem roborari.
CAP. I.
Evangelica lectio, dilectissimi, quae per

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.