PL 54, col. 310
Sermones (Leo I), J. P. Migne
Jesu increpatione correptus, et ad cupiditatem participandae
cum eo passionis animatus est. Subsequens
enim exhortatio Salvatoris hoc inspiravit,
hoc docuit, ut volentes eum sequi, negarent se sibi,
et pro spe aeternorum levissimum ducerent temporalium
detrimentum: quia is demum animam suam
salvam faceret, qui eam pro Christo perdere non timeret [(Matth. XVI, 25)] .
Ut ergo istam felicis constantiae
fortitudinem toto apostoli corde conciperent,
et nihil de suscipiendae crucis asperitate trepidarent,
ut de supplicio Christi non erubescerent, nec pudendam
sibi eam patientiam crederent, quae sic subitura
erat saevitiam passionis, ut non amitteret gloriam
potestatis: Assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum,
et fratrem ejus Joannem [(Matth. XVII, 1)]
, et conscenso
cum eis seorsum monte praecelso, claritatem illis
suae gloriae demonstravit: quia licet intellexissent
in eo majestatem Dei, ipsius tamen corporis, quo
Divinitas tegebatur, potentiam nesciebant. Et ideo
proprie signanterque promiserat quosdam de astantibus
discipulis non prius gustare mortem, quam viderent
Filium hominis venientem in regno suo [(Matth.
XVI, 28)] , id est in regia claritate, quam specialiter
ad naturam suscepti hominis pertinentem, his tribus
viris voluit esse conspicuam. Nam illam ipsius Deitatis
ineffabilem et inaccessibilem visionem, quae
in aeternam vitam mundis corde servatur, nullo modo
mortali adhuc carne circumdati intueri poterant
et videre.
CAP. III.
Aperit ergo Dominus coram electis
testibus gloriam suam, et communem illam cum caeteris
corporis formam tanto splendore clarificat, ut
et facies ejus solis fulgori similis, et vestitus candori
nivium esset aequalis [(Matth. XVII, 2)] . In qua transfiguratione
illud quidem principaliter agebatur, ut de
cordibus discipulorum crucis scandalum tolleretur;
nec conturbaret eorum fidem voluntariae humilitas
passionis, quibus revelata esset absconditae excellentia
dignitatis. Sed non minore providentia spes
sanctae Ecclesiae fundabatur, ut totum corpus Christi
agnosceret quali esset commutatione donandum,
et ejus sibi honoris consortium 195 membra promitterent,
qui in capite praefulsisset. De quo idem
Dominus dixerat, cum de adventus sui majestate loqueretur: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno
Patris sui [(Matth. XIII, 43)]
; protestante hoc ipsum