PL 54, col. 311

Sermones (Leo I), J. P. Migne

beato Paulo apostolo, et dicente: Existimo enim
quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad
futuram gloriam, quae revelabitur in nobis [(Rom. VIII,
18)]
; et iterum: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita
est cum Christo in Deo. Cum enim Christus
apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum
ipso in gloria [(Coloss. III. 13)]
.
CAP. IV.
Confirmandis vero apostolis et ad
omnem scientiam provehendis, alia quoque in illo
miraculo accessit instructio. Moses enim et Elias,
lex scilicet et prophetae, apparuerunt cum Domino
loquentes: ut verissime in illa quinque virorum praesentia
compleretur quod dictum est: In duobus vel
tribus testibus stat omne verbum [(Deut. XIX, 15; Matth.
XVIII, 16; Joan. VIII, 17; II Cor. XIII, 1; Heb. X, 28)]
. Quid

hoc stabilius, quid firmius verbo, in cujus praedicatione
veteris et novi Testamenti concinit tuba, et cum
evangelica doctrina, antiquarum protestationum instrumenta
concurrunt? Astipulantur enim sibi invicem
utriusque foederis paginae; et quem sub velamine
mysteriorum praecedentia signa promiserant,
manifestum atque perspicuum praesentis gloriae splendor
ostendit: quia, sicut ait beatus Joannes, lex per
Mosen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum
facta est [(Joan. I, 17)]
; in quo et propheticarum
promissio impleta est figurarum et legalium ratio
praeceptorum, dum et veram docet prophetiam per
sui praesentiam, et possibilia facit mandata per gratiam.
CAP. V.
His ergo sacramentorum revelationibus

Petrus apostolus incitatus, mundana spernens et terrena
fastidiens, in aeternorum desiderium quodam
mentis rapiebatur excessu; et gaudio totius visionis
impletus, ibi cum Jesu optabat habitare, ubi manifestata
ejus gloria laetabatur; unde et ait: Domine, bonum
est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula,
tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum [(Matth. XVII,
4)]
. Sed huic suggestioni Dominus non respondit,
significans non quidem improbum, sed inordinatum
esse quod cuperet; cum salvari mundus nisi Christi
morte non posset, et exemplo Domini in hoc vocaretur
credentium fides, ut licet non oporteret de
beatitudinis promissionibus dubitari, intelligeremus
tamen inter tentationes 196 hujus vitae prius nobis
tolerantiam postulandam esse quam gloriam: quia

tempora patiendi non potest felicitas praevenire regnandi.
CAP. VI.
Adhuc itaque eo loquente ecce nubes
lucida obumbravit eos, et ecce vox de nube dicens:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.