PL 54, col. 312

Sermones (Leo I), J. P. Migne

Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui,
ipsum audite
[(Ibid., 5)]
. Praesens quidem
erat in Filio Pater, et in illa Domini claritate, quam
ad discipulorum temperarat aspectum, non separabatur
ab Unigenito Genitoris essentia; sed ad commendandam
proprietatem utriusque personae, sicut
visui significavit Filium splendor ex corpore, sic
auditui Patrem vox nuntiavit ex nube. Qua voce accepta,
discipuli quod in faciem ceciderunt et timuerunt
valde, non de Patris tantum, sed et de Filii
majestate tremuerunt: altiori enim sensu unam
utriusque intellexerunt Deitatem: et quia in fide non
erat haesitatio, non fuit in timore discretio. Latum
ergo illud et multiplex testimonium fuit, et plus in
verborum virtute quam in sono vocis auditum est.

Dicente enim Patre: Hic est Filius meus dilectus, in
quo mihi bene complacui, ipsum audite; nonne evidenter
auditum est: Hic est Filius meus, cui ex me
et mecum esse, sine tempore est? Quia nec Genitor
Genito prior, nec Genitus est Genitore posterior. Hic est Filius meus,
quem a me non separat Deitas,
non dividit potestas, non discernit aeternitas. Hic est
Filius meus, non adoptivus, sed proprius; non
aliunde creatus, sed ex me genitus; nec de alia natura
mihi factus comparabilis, sed de mea essentia
mihi natus aequalis. Hic est Filius meus, per quem
omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil [(Joan. I,
3)]
: quia omnia quae facio similiter facit, et quidquid
operor, inseparabiliter mecum atque indifferenter
operatur. In Patre enim est Filius, et in Filio

Pater [(Joan. V, 19)] , nec umquam unitas nostra
dividitur. Et cum alius ego sim qui genui, alius ille
quem genui, non aliud tamen de illo vobis cogitare
fas est, quam de me sentire possibile est. Hic
est Filius meus, qui eam quam mecum habet aequalitatem
non rapina appetiit [(Philip. II, 6)] , nec usurpatione
praesumpsit; sed manens in forma gloriae
meae, ut ad reparandum genus humanum exsequeretur
commune consilium, usque ad formam servilem
inclinavit incommutabilem Deitatem.
CAP. VII.
Hunc ergo, in quo mihi per omnia 197
bene complaceo, et cujus praedicatione manifestor,
cujus humilitate clarificor, incunctanter audite:
quia ipse est veritas et vita, ipse virtus mea

atque sapientia. Ipsum audite, quem legis mysteria
praenuntiaverunt, quem prophetarum ora cecinerunt. Ipsum audite,
qui sanguine suo mundum redimit, qui
diabolum ligat, et vasa ejus rapit, qui peccati chirographum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.