PL 54, col. 624

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

librarum auri multa percellat, si quem hac
superstitione pollutum siverint militare; neque enim
aliquid nimium in eos videtur posse decerni, quorum
incesta perversitas religionis nomine lupanaribus
quoque ignota, vel pudenda committit. Dat.
XIII kal. Jul. Romae Valent. A. VI, et Nomo v. c.
coss.
628 EPISTOLA IX. AD DIOSCORUM ALEXANDRINUM EPISCOPUM.
SYNOPSIS.
I.
De ordinatione episcoporum, presbyterorum
et diaconorum, ut post sabbatum, vel circa
exordia noctis quae proxime succedit, vel mane ipso
Dominico die celebretur. --II. De iteratione sacrificii,
quod repetere oportet eadem festivitatis die, cum
et basilica angustior est quam ut totum simul populum
capere queat, et ingens fidelium multitudo convenit.
LEO episcopus DIOSCORO episcopo Alexandrino
salutem.

Quantum dilectioni tuae Dominicae charitatis impendamus
affectum, ex hoc poteris approbare, quod
tua firmius fundare desideramus initia, ne quid charitati
tuae ad perfectionem deesse videatur, cum tibi
spiritalis gratiae merita, ut probavimus, suffragentur.
Paterna igitur et fraterna collatio debet sanctitati
tuae esse gratissima, et a te taliter suscipi, quemadmodum
a nobis eam intelligis proficisci. Unum
enim nos sentire oportet et agere, ut sicut legimus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.