PL 54, col. 626
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
et dantium et accipientium devotione curandum sit,
ne tantae benedictionis sacramentum negligenter videatur
impletum. Et ideo pie et 630 laudabiliter
apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum
sacerdotum formam per Ecclesias quibus
Dominus praeesse te voluit, etiam ipse servaveris: ut
his qui consecrandi sunt numquam benedictio nisi in
die resurrectionis Dominicae tribuatur, cui a vespera
sabbati initium constat ascribi, et quae tantis divinarum
dispositionum mysteriis est consecrata, ut
quidquid est a Domino insignius constitutum, in hujus
diei dignitate sit gestum. In hac mundus sumpsit
exordium. In hac per resurrectionem Christi, et
mors interitum, et vita accepit initium. In hac
apostoli a Domino praedicandi omnibus gentibus
Evangelii tubam sumunt [(Joan. XX, 21)] , et inferendum
universo mundo sacramentum regenerationis
accipiunt. In hac, sicut beatus Joannes evangelista
testatur, congregatis in unum discipulis, januis
clausis, cum ad eos Dominus introisset, insufflavit,
et dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum
remiseritis peccata remittuntur eis; et quorum detinueritis,
detenta erunt [(Ibid., 22)]
. In hac denique
promissus a Domino apostolis Spiritus sanctus advenit [(Act. II, 1; Joan. XIV, 16; XVI, 7)] ;
ut coelesti
quadam regula insinuatum et traditum noverimus,
in illa die celebranda nobis esse mysteria sacerdotalium
benedictionum, in qua collata sunt omnia
dona gratiarum.
631 CAP. II. De iterando missae sacrificio, ut plebi supervenienti satisfiat.
Ut autem in omnibus observantia
nostra concordet, illud quoque volumus custodiri,
ut cum solemnior quaeque festivitas conventum
populi numerosioris indixerit, et. ea fidelium