PL 54, col. 685

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

habitatione peccasse, atque ob hoc a sublimibus
ad inferiora delapsas, in diversae qualitatis principes
incidisse, et per aerias ac sidereas potestates,
alias duriores, alias mitiores, corporibus esse conclusas,
sorte diversa et conditione dissimili: ut quidquid
in hac vita varie et inaequaliter provenit, ex praecedentibus
causis videatur 703 accidere. Quam impietatis
fabulam ex multorum sibi erroribus texuerunt;
sed omnes eos catholica fides a corpore suae
unitatis abscidit, constanter praedicans atque veraciter,
quod animae hominum, priusquam suis inspirarentur
corporibus, non fuere, nec ab alio incorporantur
nisi ab opifice Deo, qui et ipsarum est creator
et corporum; et quia per primi hominis praevaricationem
tota humani generis propago vitiata sit,

neminem posse a conditione veteris hominis liberari,
nisi per sacramentum baptismatis Christi, in quo
nulla est discretio renatorum, dicente Apostolo: Quicumque
enim in Christo baptizati estis, Christum
induistis. Non est Judaeus, neque Graecus; non est
servus, neque liber; non est masculus, neque femina:
omnes enim vos unum estis in Christo Jesu [(Gal. III, 27)]
.
Quid ergo hic agunt cursus siderum, quid figmenta
fatorum, quid mundanarum rerum mobilis status, et
inquieta diversitas? Ecce tot impares gratia Dei facit
aequales, qui inter quoslibet vitae hujus labores, si fideles
permanent, miseri esse non possunt, apostolicum
illud in omni tentatione dicentes: Quis nos separabit
a charitate Christi? tribulatio? an angustia?
an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum?

an gladius? Sicut scriptum est, quia propter te morte
afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis.
Sed in his omnibus superamus per eum qui nos dilexit [(Rom. VIII, 35)]
.
Et ideo Ecclesia, quae corpus est
Christi, nihil de mundi inaequalitatibus metuit, quia
nihil de bonis temporalibus concupiscit; nec timet
inani strepitu fatorum gravari, quae patientia tribulationum
novit augeri.
704 CAP. XI. Fatalem necessitatem hominibus imponunt.
Undecima ipsorum blasphemia est, qua
fatalibus stellis et animas hominum, et corpora

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.