PL 54, col. 690
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
vel, ut mitius dixerim, non resistunt. QUA CONSCIENTIA
honorem sibi praestitum vindicant, qui pro
animabus 709 sibi creditis non laborant? Bestiae
irruunt, et ovium septa non claudunt. Fures insidiantur,
et excubias non praetendunt. Morbi crebrescunt,
et remedia nulla prospiciunt. Cum autem
etiam illud addunt, ut his qui sollicitius agunt consentire
detrectent, et impietates olim toto orbe damnatas,
subscriptionibus suis se anathematizare dissimulent;
quid de se intelligi volunt, nisi quod non
de numero fratrum, sed de parte sunt hostium?
CAP. XVII. An caro Christi vere requieverit in sepulcro.
In eo vero quod in extrema familiaris
epistolae tuae parte posuisti, miror cujusquam catholici
intelligentiam laborare, tamquam incertum sit
an descendente ad inferna Christo, caro ejus requieverit
in sepulcro: quae sicut vere et mortua est et
sepulta, ita vere est die tertio suscitata. Hoc enim
et ipse Dominus denuntiaverat, dicens ad Judaeos: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud
[(Joan.
II, 19)]
. Ubi evangelista subjungit: Hoc autem dicebat
de templo corporis sui [(Ibid., 21)]
. Cujus rei veritatem
etiam David propheta praedixerat, loquens sub
persona Domini Salvatoris, et dicens: Insuper et
caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques
animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum
videre corruptionem [(Psal. XV, 9)]
. Quibus utique verbis
manifestum est, quod caro Domini et vere sepulta
requievit, et corruptionem non subiit: quia
celeriter vivificata reditu animae resurrexit. Quod
non credere satis impium est, et ad Manichaei Priscillianique
doctrinam pertinere non dub um est,
qui sacrilego sensu ita se Christum simulant confiteri,
ut incarnationis, 710 et mortis, et resurrectionis
auferant veritatem.
Habeatur ergo inter vos episcopale concilium,
et ad eum locum qui omnibus opportunus sit vicinarum
provinciarum conveniant sacerdotes, ut, secundum
haec quae ad tua consulta respondimus, plenissimo