PL 54, col. 695

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

ab haereticis constat insertas. Ex quibus
scripturis diversa testimonia blasphemiis omnibus
plena sub titulis suis ascripta digessi, quibus etiam,
ut potui, pro sensus mei qualitate respondi.
CAP. VII.
Quod ideo necesse habui paulo latius
vestris auribus intimare, ut vel posthac nemo quasi
inscius rerum dicat, se simpliciter hujusmodi libros
vel habere, vel legere. Vestrae autem existimationis
atque censurae merito fuerit universa perpendere, et
ea quae sine ambiguitate veritati ac fidei contraria
videritis, cum aliis fratribus vestris, quoscumque
vobis zelus catholicae religionis vel pium studium
sociaverit, illam excusationem spirituali gaudio resecare,
et ignita divini verbi virtute compescere.
715 EPISTOLA XVI AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER SICILIAM CONSTITUTOS.

SYNOPSIS (Ex Dionysio Exiguo).
I.
Quod prohibeatur
in die Epiphaniorum baptisma celebrari. --
II. Quod omnia nobis rerum ordine per incarnationem
Domini nostri salutis sacramenta digesta sint.
--III. Quod in baptismo mors proveniat interfectione [Hisp., infectione]
peccati, et sepulturam triduanam
imitetur trina demersio, et ab aquis elevatio sit
velut resurrectio de sepulcro. --IV. Quod beatus Petrus
in die Pentecostes virorum tria millia baptizaverit.
--V. Quod duo tantum tempora, id est Pascha,
et Pentecostes, ad baptizandum a Romanis pontificibus
sint praefixa. --VI. Quod omni tempore hi qui
necessitate mortis urgentur, [Al. additur id est,
aegritudinis, obsidionis, persecutionis, naufragii] debeant baptizari.
--VII. Ut de Sicilia terni annis
singulis episcopi [Al. de episcopis ad diem tertium
kalendarum Octobrium] Romam sociandi, synodo

indissimulanter occurrant.
LEO episcopus, universis episcopis per Siciliam
constitutis in Domino salutem.
Divinis praeceptis et apostolicis monitis incitamur
ut pro omnium Ecclesiarum statu impigro vigilemus
affectu, ac si quid usquam reprehensioni invenitur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.