PL 54, col. 699
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
trina demersio, et ab aquis elevatio, resurgentis instar
est de sepulcro. Ipsa igitur operis qualitas docet
celebrandae generaliter gratiae eum esse legitimum
diem in quo orta est et virtus muneris et species
actionis. Ad cujus rei confirmationem plurimum valet
quod ipse Dominus Jesus Christus, postea quam resurrexit
a mortuis, discipulis suis, in quibus omnes
Ecclesiarum praesules docebantur, et formam et potestatem
tradidit baptizandi, dicens: Euntes docete
omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii,
et Spiritus sancti [(Matth. XXVIII, 19)]
. De quo utique
eos etiam ante passionem potuisset instruere, nisi
proprie voluisset intelligi regenerationis gratiam ex
sua resurrectione coepisse. Additur sane huic observantiae
etiam Pentecostes ex adventu Spiritus sancti
sacrata solemnitas, quae de paschalis festi pendet articulo.
Et cum ad alios dies alia festa pertineant, haec
semper ad eum diem qui resurrectione Domini est
insignis occurrit: porrigens quodammodo auxiliantis
gratiae manum, et eos quos a die Paschae aut molestia
infirmitatis, aut longinquitas, itineris, aut navigationis
difficultas interclusit, invitans, ut quibuslibet
necessitatibus impediti, desiderii sui effectum
dono sancti Spiritus consequantur. Ipse enim unigenitus
Dei in fide credentium et in virtute operum
nullam inter se et Spiritum sanctum voluit esse
distantiam, quia nulla est diversitas in natura, dicens: Rogabo ego Patrem, et alium
720 Paracletum dabit
vobis, ut vobiscum sit in aeternumSpiritus veritatis [(Joan. XIV, 16)]
.
Et iterum: Paracletus autem Spiritus
sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit
omnia, et suggeret universa quaecumque dixi vobis
[(Ibid., 26)] . Et iterum: Cum venerit ille Spiritus veritatis,
ille diriget vos in omnem veritatem
[(Joan. XVI,
13)] . Cum itaque veritas Christus sit, et Spiritus sanctus,