PL 54, col. 701
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
quolibet tempore periclitantibus subvenitur. Ita enim
ad has duas festivitates connexas sibimet atque cognatas,
incolumium et in pacis securitate degentium
libera vota differimus, ut in mortis periculo, in obsidionis
discrimine, in persecutionis angustiis, in timore
naufragii, nullo tempore, hoc verae salutis singulare
praesidium cuiquam denegemus.
722 CAP VI. Christi ad baptisma Joannis accedentis
mysterium. -- Si quis autem Epiphaniae festivitatem,
quae in suo ordine debito honore veneranda est,
ob hoc aestimat privilegium habere baptismatis,
quia hoc quidam putant, quod in eadem die Dominus
ad baptismum sancti Joannis accesserit; sciat illius
baptismi aliam gratiam, aliam fuisse rationem; nec
ad eamdem pertinuisse virtutem, qua per Spiritum
sanctum renascuntur, de quibus dicitur: Qui non ex
sanguine, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate
viri, sed ex Deo nati sunt [(Joan. I, 13)]
. Dominus
enim nullius indigens remissione peccati, nec quaerens
remedium renascendi, sic voluit baptizari, quomodo
et voluit circumcidi, hostiamque pro se emundationis
offerri [(Matth. III, 15)] : ut qui factus fuerat
ex muliere, sicut Apostolus ait, fieret et sub lege [(Galat. IV, 4)] ,
quam non venerat solvere, sed implere [(Matth. V, 17)] ,
et implendo finire, sicut beatus
Apostolus praedicat dicens: Finis autem legis
Christus ad justitiam omni credenti [(Rom. X, 4)]
Baptismi
autem sui in se condidit sacramentum, quia in omnibus primatus tenens
[(Colos. I, 18)]
se docuit
esse principium. Et tunc regenerationis potentiam
sanxit,, quando de latere ipsius profluxerunt sanguis
redemptionis, et aqua baptismatis [(Joan. XIX, 34)] .
Sicut ergo vetus testamentum novi testificatio fuit,
et lex per Mosen data est, gratia autem et veritas per