PL 54, col. 716

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

me ipsis verbis eam fidem quae Nicaeae exposita est
a sancta synodo, confirmata vero apud Ephesum,
expetebar duas naturas fateri et anathematizare eos
qui hoc negarent. Ego autem metuens definitionem
a synodo, nec adimere nec addere verbum contra
expositam fidem a sancta synodo Nicaena, sciens
vero sanctos et beatos patres nostros
Julium, Felicem,
Athanasium, Gregorium sanctissimos episcopos 741
refutantes duarum naturarum vocabulum, et
non audens de natura tractare Dei Verbi, qui in carnem
venit ultimis diebus in uterum sanctae Virginis
Mariae immutabiliter quomodo voluit et scit, in veritate,
non in phantasmate homo factus, aut anathematizare
supradictos patres nostros, rogabam ut innotescerent
ista sanctitati vestrae, et quod vobis videretur

judicaretis, profitens omnibus modis
me
secuturum quae probassetis.
CAP. II.
Sed nullo eorum quae a me dicebantur
audito, abrupta synodo publicaverunt dejectionis
sententiam, quam adversus me ante cognitionem parabant;
in tantum adversum me calumniae factione
instruebant, ut et saluti meae discrimen incumberet,
nisi cito opera Dei orationibus sanctitatis tuae, militaris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.