PL 54, col. 723

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

SYNOPSIS.
I.
De diaboli insidiis, quas vitat qui doctrinae SS. Patrum adhaeret. --II. De haereticorum versutia,
qua incautos decipiunt. --III. Eutychen renovare dogmata Valentini et Apollinaris. --IV. De depositione
et excommunicatione ejus justissima, quam Occidentalibus notam a Leone fieri postulat.
752 Sanctissimo et Deo amantissimo patri et consacerdoti LEONI FLAVIANUS in Domino salutem.
CAP. I.

Nihil est quod stare faciat diaboli nequitiam, incontentibile malum, plenum veneno mortifero
[(Jac. III, 8)]
;
sursum atque deorsum circuit quaerens
quem percutiat, quos conturbet, quos devoret [(I
Petr. V, 8)]
. Unde et vigilare et sobrii esse ad orationes,
et propinquare Deo, et fatuas quaestiones
respuere, et patres sequi, et non transgredi terminos
aeternos ex Scriptura sancta didicimus. Deponens
itaque tumorem luctus, lacrymarum multitudinem,
quoniam unus eorum qui sub me constituti sunt, clericus
captus est, nec eum salvare praevalui, neque
lupo praeripere; licet animam meam paratus fuissem
ponere pro eo. Ut raptus est, ut exsilivit, odio habens

vocantis vocem, et ad perditionem maxime currens,
et memorias quoque paternas declinans, et
eorum itinera prorsus abhorrens, pergo in hunc sermonem.
CAP. II.
Sunt quidam in vestibus ovium, intus
autem lupi rapaces [(Matth. VII, 15)]
; quos ex fructibus
agnoscimus. Isti primo quidem videntur ex nobis
esse, sed non sunt ex nobis: si enim fuissent ex
nobis, mansissent utique nobiscum [(I Joan. II, 19)]
.
Quando vero suam evomuerint impietatem, dolum,
qui in eis est, erumpentes: 754 et apprehendentes
infirmiores et eos qui ad eloquia divina sensus
inexercitatos habent, secum eos contrahunt ad perditionem [(II Petr. III, 16)] ,
subvertentes et injuriantes
paternas doctrinas, sicut et sanctas Scripturas ad
perditionem suam: quos oportet praescientes cavere,
ne malitia eorum quidam seducti abscindantur a
propria firmitate. Exacuerunt enim linguas suas sicut

serpentes; venenum aspidum sub labiis eorum; sicut
de his clamavit propheta [(Ps. CXXXIX, 4)] .
CAP. III.
Talis igitur nobis quidam nunc apparuit
Eutyches dudum presbyter et archimandrita, tamquam
ea quae nostra sunt sapiens, et rectam fidem in
se habens; Nestorii quidem impietati resistens, et
pugnam adversus eum simulans; trecentorum vero
decem et octo sanctorum Patrum de fide confectam
expositionem, et sanctae memoriae Cyrilli ad Nestorium
scriptam epistolam, et ejusdem similiter ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.