PL 54, col. 915
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
In English: Letters 81 · Letters 80
tuam hoc decet custodire, quod nostri ibidem
constituti faciendum esse dixerunt, quodque
honorandae S. Flaviani memoriae non repugnet, et a
gratia tua Christianae plebis animos non avertat. Nam
iniquum nimis est atque incongruum eos qui innocentes
et catholicos sua persecutione vexarunt sanctorum 1041
nominibus sine discretione misceri;
cum damnatam impietatem non deserentes ipsi se
sua pravitate condemnent; quos convenit, aut percelli
pro perfidia, aut laborare pro venia.
CAP. IV.
Fratrem vero et coepiscopum nostrum
Julianum, et clericos qui sanctae memoriae
Flaviano fidelibus officiis adhaeserunt, dilectioni quoque
tuae volumus adhaerere: ut quem fidei suae
meritis vivere apud Deum nostrum novimus, in te
sibi eum praesentem esse cognoscant. Illud quoque
dilectionem tuam nosse volumus, fratrem et coepiscopum
nostrum Eusebium, qui causa fidei multa
discrimina laboresque toleravit, nobiscum interim
demorari et in nostra nunc communione persistere:
cujus Ecclesiam tua sollicitudine volumus esse defensam,
ut nihil eodem absente depereat, et nullus
ei in aliquo praejudicare praesumat, donec cum litterarum
nostrarum ad vos prosecutione perveniat. Et
ut major circa te vel nostra vel totius Christianae
plebis affectio provocetur, hoc quod ad dilectionem
tuam scripsimus in omnium volumus notitiam pervenire:
ut qui Deo nostro deserviunt de confirmata
apud te pace sedis apostolicae gratulentur. De caeteris
vero causis atque personis dilectio tua litteris,
quas per nostros accipiet, plenius instruetur. Data
idibus Aprilis, Adelfio viro clarissimo consule.
1042 EPISTOLA LXXXI. AD JULIANUM EPISCOPUM.
SYNOPSIS.
Julianum diu per Dioscori improbitatem