PL 54, col. 916
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
In English: Letters 81
vexatum monet lapsos in communionem recipi
non debere, nisi perfidia cum auctoribus damnata.
LEO episcopus JULIANO episcopo.
Litteras fraternitatis tuae per filios nostros Constantinopolitanos clericos, nuntias tuae salutis accepi;
quibus te magnis tribulationibus gravatum fuisse
significas: cum utique non defuerit materia sollicitudinis
et laboris, quae inter procaces catholicae fidei
adversarios inhaerentem veritati animum fatigarent;
isque, ut scribis, fuerit animus ut per occasionem
necessitatis et nobis te et patriae praesentares. Quod
vere futurum speraveram, ut apertius omnium haereticorum
ambages tuo ore recognoscerem. Sed gratias
Deo, quod ita et incolumitas tua, et Ecclesiae
causa profecit, ut liberum tibi fuerit apud eos interim
degere, quorum nobis probabilis consensus innotuit,
sicut et fratris Anatolii scripta profitentur,
et gesta quae apud ipsum coram nostris sunt confecta
demonstrant, frater charissime. Remeantibus ergo
praedictis, salutationis vicissitudinem reddo, et ut
contra falsitatis astutias perseverantem diligentiam
teneas fidenter exhortor; cum tibi ad hoc et tuus
animus et nostra auctoritas suffragetur. Quoniam
licet de multis meliora indicata sint, quod scilicet
doleant se deceptos, et damnata perfidia cum auctoribus
suis, gratiam nostrae communionis exposcant
(quod nos adeo libenter accepimus, reddituri his
hanc quam desiderant communionem, cum promissa
compleverint), quosdam tamen 1043 persistere in
sua obduratione cognovimus: quos oportet districtius
comprimi, si nequeunt benignitate sanari. Ad
quam rem nostros post diem venerabilem Paschae
dirigemus, qui tecum participato consilio ea quae a