PL 54, col. 922
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
In English: Letters 84 · Letters 85
essentiae, nec altera sit in alteram versa, nec
assumpta in assumente finita; sed et Verbi incommutabilitas,
et carnis atque animae veritas maneant
inseparabiliter in unitate personae. Quod qui testificante
lege, credentibus patriarchis, annuntiantibus
prophetis, praedicante Evangelio, docentibus apostolis,
et toto mundo confitente non credunt, extra sacramentum
corporis Christi, extra unitatem sunt
nominis Christiani.
CAP. III.
Quorum sicut ruinam dolemus, ita
perfidiam detestamur. Ut autem circa talium personas
sincerum servetur ubique judicium, et aliud correctis,
aliud pertinacibus rependatur, vestra pietas
nostros, qui ab apostolica sede sunt missi, fovere
dignetur; eorumque omnes quas injunximus adjuvet
actiones; quo citius ac facilius, auxiliante Domino,
quae ad vestram gloriam et ad totius Ecclesiae pacem
proficiant exsequantur. De Eutyche autem totius
scandali et pravitatis auctore, hoc clementia vestra
praecipiat, ut ab eo loco qui Constantinopolitanae urbi
nimis vicinus est, longius transferatur: ne frequentioribus
solatiis eorum quos ad impietatem
suam traxit utatur. Monasterio quoque ipsius, cui
perniciose indigneque praesedit, catholicum abbatem
jubete praeponi, qui illam servorum Dei congregationem
et a pravo dogmate liberare, et institutis veritatis
possit 1050 imbuere. Data V idus Junii,
Adelfio viro clarissimo consule.
EPISTOLA LXXXV AD ANATOLIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM.
SYNOPSIS.
I.
Ut qui haereticorum erroribus metu,
non voluntate implicati sunt, per satisfactionem et
non dubiam professionem suscipiantur. --II. Principes
haereticorum sibi reservat discutiendos; eorum
nomina ad altare interim recitari vetat. --III. De
commonitorio ei respondet; ad sollicitudinem hortatur;
cuncta sibi referri postulat.
LEO episcopus ANATOLIO episcopo.
CAP. I.
Licet sperem dilectionem tuam ad omne
opus bonum esse devotam, ut tamen efficacior tua
fieri possit industria, necessarium et congruum fuit
fratres meos Lucentium episcopum, et Basilium
presbyterum, ut promisimus, destinare; quibus tua
dilectio societur, ut nihil in his quae ad universalis
Ecclesiae statum pertinent, aut dubie agatur aut