PL 54, col. 951
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
In English: Letters 98
SYNOPSIS.
I.
Leonem synodus laudat vocis B. Petri omnibus constitutum interpretem. quem in suis legatis praefuisse
declarat. --II. De Dioscori Alexandrini tyrannide et impiis gestis. --III. Quid circa eum actum
sit, ac des definitione fidei. --IV. Canonis de praerogativa sedis Constantinopolitanae edendi causam exponit,
et confirmationem petit.
1088. Sancta et magna et universalis SYNODUS, quae per gratiam Dei et sanctionem piissimorum et amatorum Christi imperatorum nostrorum collecta est in Chalcedonensium metropoli provinciae Bithyniae, sanctissimo et beatissimo Romanorum archiepiscopo LEONI.
CAP. I.
Repletum est gaudio os nostrum, et lingua
nostra exsultatione [(Psal. CXXV, 2)]
. Hanc tamquam
propriam nobis prophetiam gratia coaptavit, a quibus
pietatis est restitutio confirmata. Quid enim fide
sublimius ad laetandum? Quid agnitione Dominica
festivius ad coronas, quam nobis olim Salvator ipse
tradidit ad salutem, inquiens: Euntes, docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et
Spiritus sancti; docentes eos servare omnia quaecumque
mandavi vobis [(Matth. XXVIII, 19, 20)]
? Quam veluti
auro textam seriem, ex praecepto legislatoris venientem
usque ad nos ipse servasti, vocis beati Petri
omnibus constitutus interpres, et 1090 ejus fidei
beatificationem super omnes adducens. Unde et nos,
quippe ut inchoatore bonorum te ad utilitatem utentes,
Ecclesiae filiis haereditatem sortemque veritatis
ostendimus, non singillatim faciente in occulto unoquoque
doctrinam, sed uno spiritu, una conspiratione
atque concordia confessionem fidei declarantes; et
eramus in communi corona gaudii, quasi in imperialibus
coenis, deliciis spiritualibus epulantes, quas
per tuas litteras Christus praeparaverat invitatis, et
supercoelestem sponsum inter nos conversantem nos
cernere putabamus. Si enim ubi sunt duo aut tres
congregati in nomine ejus [(Matth. XVIII, 20)] , ibi se
in medio eorum fore perhibuit; quantum circa sacerdotes
peculiaritatem potuit demonstrare, qui et
patriae et labori suae confessionis notitiam praetulerunt?
Quibus tu quidem, sicut membris caput, praeeras
in his qui tuum tenebant ordinem benevolentiam
praeferens. Imperatores vero fideles ad ornandum