PL 54, col. 993
Epistolae (Leo I), J. P. Migne
quidam apostoli de corporea Domini nostri Jesu
Christi veritate dubitavere, et visu atque contactu
fixuras clavorum et vulnus lanceae perscrutando,
ambiguitatem cunctis, dum ambigunt, abstulerunt:
ita nunc quoque, dum aliquorum infidelitas confutatur,
omnium haesitantium corda firmata sunt, et
proficit universis ad illuminationem, quod quibusdam
intulit caecitatem. In quo opere digne et juste exsultat
vestra clementia, quae fideliter proprieque prospexit
ut Orientalibus Ecclesiis diabolicae insidiae non
nocerent; sed ad propitiandum Deum efficaciora
ubique offerrentur holocausta: quando per mediatorem
Dei et hominum hominem Christum Jesum
eadem confessio 1147 plebium, eadem sacerdotum,
eadem esset et regum, gloriosissime fili et clementissime
Auguste.
CAP. II.
His autem, propter quae tanta facta est
congregatio sacerdotum, bono et optabili fine compositis,
miror et doleo quod pacem universalis Ecclesiae
divinitus reformatam, ambitionis rursus spiritus
inquietat. Quamvis enim necessarie sibi frater meus
Anatolius consuluisse videatur ut ordinatorum suorum
errorem deserens, in assensum catholicae fidei
salubri correctione transiret, custodire tamen debuit
ut quod vestro beneficio noscitur consecutus, nullius
cupiditatis pravitate turbaret. Nos enim vestrae
fidei et interventionis habentes intuitum, cum secundum
suae consecrationis auctores, ejus initia titubarent,
benigniores circa ipsum quam justiores esse
voluimus: quo perturbationes omnes, quae operante
diabolo fuerant excitatae, adhibitis remediis leniremus:
quae illum modestum magis quam immoderatum
facere debuerunt. Qui etiam si praecipuis meritis
optimoque judicio legitime fuisset ac solemniter
ordinatus, contra reverentiam tamen canonum paternorum,
contra statuta Spiritus sancti, contra antiquitatis
exempla, nullis posset suffragiis adjuvari.
Apud Christianum et vere religiosum vereque orthodoxum
principem loquor, multum Anatolius episcopus
proprio detrahit merito, si illicito crescere optat
augmento.
1149 CAP. III.
Habeat, sicut optamus, Constantinopolitana