PL 55, col. 163
Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne
fructus propositi tui arbor afferret. Nostris autem
paginis quid erit loci? Et post ornatissima scripta excellentium
magistrorum, quid utilitatis in eo, quem
indicere dignata es, sermone reperies, nisi forte quia
et illorum doctrinis et tuis studiis ad sublimiores
gradus virtutum consuetudo proficit, cavendae te
elationis admoneam, et humilitatis tibi sinceritatem
fida suggestione commendem, ut in omnibus actionibus
in quibus tibi es bene conscia numquam audeas
esse secura.
CAP. II.
Veras virtutes a falsis esse discernendas. --De
hoc igitur congruentissimo tibi et saluberrimo
bono, quod Dominus donaverit disseramus, ut inspectioni
nostrae non tantum visibilia ejus, sed etiam
occulta reserentur. Est enim multiplex virtutis istius
qualitas, et licet in exterioribus quoque pulchra sit,
in intimis tamen suis multo est speciosior, multoque
luculentior; ubi nihil obscurum, nihil turbidum, nihil
est inquietum: quia pax multa diligentibus legem Dei,
et non est illis scandalum [(Psal. CXVIII, 165)]
. Accessuri
autem ad beatae humilitatis intuitum, 262 omnem
illam abjectionem, quae ignavos et inconstantes
animos deprimit, repellamus; nec generale nomen
ita nos a judicio discretionis excludat, ut omnes quoquomodo
humiles putemus esse laudabiles. Imitatur
quidem plerumque necessitas voluntatem, et ab imagine
modestiae parum differt forma segnitiae. Sed
aliud est quod gravat, aliud quod exercet; nec in
eumdem finem venit labor indeclinabilis miseriae, et
expetitae fortitudo patientiae. Unum est paupertatis
vocabulum, sed non una mens pauperum: quia non
idem est gaudere bene expensis divitiis, quod aut
gemere de non acquisitis, aut dolere de perditis. Timoris
etiam quo Deus metuitur, nulla est in appellatione
distinctio; sed aliud est timere quia peccaveris,
aliud timere ne pecces; et ibi est formido de supplicio,
hic sollicitudo de praemio. Ob hoc enim de illo
servili metu dicitur quia perfecta charitas foras mittit
timorem [(I Joan. IV, 18)]
; de hoc vero liberali: Timor
Domini sanctus, manens in saeculum saeculi [(Psal.
XVIII, 10)]
. Remota itaque illa specie humilitatis, quae
tota sine fructu est, voluntarios tantum pendamus
affectus, qui etiamsi in gradibus meritorum inveniuntur
impares, non sunt tamen ab ipsa virtute discordes.
CAP. III. Primum humilitatis bonum, dilectionem et
concordiam inter homines servare. --Prima ergo humilitatis
ratio in communis vitae versatur officiis,
quibus et divina clementia conciliatur, et societas
humana connectitur. Multum enim ad roborandum
dilectionem valet, cum secundum doctrinam apostolicam, invicem se homines honore praeveniunt
[(Rom.
XII, 10)]
, et alteri alterum superiorem existimantes,