PL 55, col. 162

Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne

adulando ingeram, vel tuis ac tuorum praedicationibus
ingenium meum par esse praesumam. Si vero de
commendando virginitatis bono disseram, superflua
erit ejus nunc propositi insinuatio, quod tu a primo
aetatis tuae flore 261 sine humanis cohortationibus
elegisti: et de quo inter ipsa principia multi, qui
tunc in Ecclesia praeeminebant, merito non siluerunt.
Valde enim mirabile erat, et inter praecipua divinae
gratiae exempla numerandum, quod virgo Anicia,
super omne fastigium Trabeatae nobilitatis evecta,
de cujus fecunditate avis atque atavis responsura
posteritas et familiae votis exspectabatur et patriae,
converso repente animo, desiderio coelestium
nuptiarum declinasti mortale conjugium, et ut omnem
prosapiam tuam etiam hujus virtutis titulo consecrares,

prima stirpis tuae perpetuam te virginem Filio
virginis spopondisti. Illam ergo aetatem tuam et illa
principia rationabiliter doctissimi viri suis adhortationibus
incitarunt, et licet plantationi suae summus
agricola valida ad profectum tuum incrementa praeberet,
cooperatores tamen gratiae Dei opportune
piam adhibuere culturam, ut germen tenerum fortitudinis
robur acciperet, et dignos generositate sua

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.