PL 55, col. 172

Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne

quoniam gloria virtutis eorum tu es [(Psal. LXXXVIII, 17)]
.
Qui et alibi piissime confitetur Dominum in sanctis
suis esse laudandum, dicens: Mirabilis Deus in sanctis
suis: Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem
plebi suae [(Psal. LXVII, 36)]
. Huic etiam Jeremias
concordat et dicit: Haec dicit Dominus: Non glorietur
sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in
fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis;
sed in hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et scire
quia ego sum Dominus [(Jerem. IX, 23, 24)]
. Ipse vero
intellectus et scientia unde habeantur, pandunt Proverbia
Salomonis, et dicunt: Quoniam 272 Dominus
dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus [(Prov. XI, 6)]
.
Et in Ecclesiaste libro ipsius legimus
quod et corda et opera justorum in manu Dei sint, et

tantum in studiis suis proficiant, quantum eos ille
provexerit. Quantumcumque, inquit, laboraverit homo
ut quaerat non inveniet. Et quodcumque dixerit sapiens
ut sciat, non potest invenire, quia universum hoc
vidit cor meum, quia justi et sapientes, et operationes
eorum in manu Dei [(Eccle. VIII, 17; IX, 1)]
. Tale est
quod Apostolus praedicat, dicens omne verbum bonum
et omne opus sanctum donum esse Spiritus
sancti, sine quo nihil recte agatur. Ideo, inquit, notum
vobis facio quod nemo in spiritu Dei loquens dicit
anathema Jesu, et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi
in Spiritu sancto. Divisiones vero sunt gratiarum, idem
autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt,
idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt,
idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. Unicuique

autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii
autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri
fides in eodem Spiritu; alii operatio virtutum,
alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum,
alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia
operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis
prout vult [(I Cor. XII, 3)]
.
CAP. XIII.
Sine Christi operantis in nobis auxilio
nihil boni nos agere; nec ita auferri liberum arbitrium,
sed juvari. --Sunt et alia innumerabilia testimonia
quae ex paginis et novi et veteris Testamenti quadam
conclamatione confirment hanc esse verae humilitatis
excellentissimam dignitatem, ut omnia quae hominem
faciunt christianum ad divinae gratiae donum referantur.

Sed tantam multitudinem sententiarum in unum
congerere immodicum fuit, praesertim cum mihi sermo
esset ad sanctimoniam tuam, cui ex formula eorum
quae commemoravimus omnia se aut recordanti offerent
aut legenti, licet quaedam etiam brevissima tantae
sint plenitudinis, tantaeque virtutis, ut nullo adversantis
ingenio possint in sensum alium detorqueri.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.