PL 55, col. 173

Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne

Nam quae contradictio admitti potest in eo quod ipsa
Veritas discipulis suis per Evangelium Joannis dixisse
narratur: Sicut palmes, inquit, non potest facere fructum
nisi manserit in vite, sic nec vos, 273 nisi in me
manseritis. Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me
et ego in eo, hic fert fructum, quia sine me nihil potestis
facere [(Joan. XV, 4, 5)]
. Nonne convincitur palmes elatus
quod omni fertilitate vacuatur, si vitis ubertate
non alitur? Quis enim sine auxilio gratiae fructum
potest afferre justitiae, aut quis audet dicere se a
Christo non dividi, qui Christum in se diffitetur operari?
An forte verendum est ne liberum tollere
videamur arbitrium, cum omnia per quae propitiatur
Deus ad ipsum dicimus esse referenda? Quod nequaquam
esse consequens luce veritatis ostenditur:

operante enim Spiritu Dei juvatur arbitrium, non
aufertur: et hoc agit gratia, ut voluntas peccato corrupta,
vanitatibus ebria, seductionibus circumsepta,
difficultatibus impedita, non remaneat in languoribus
suis, sed per opem miserentis medici curata revalescat,
et gaudeat se non interrogantem edoctam, et
non quaerentem esse quaesitam, quia impletur quotidie
quod Isaias propheta praedixit: Quibus non est annuntiatum
de eo, videbunt; et qui non audierunt intelligent [(Isa. LII, 15)]
.
Quomodo autem hoc fiat Joannes
docet dicens: Scimus quia ex Deo sumus, et mundus
totus in maligno positus est; et scimus quoniam Filius
Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum
Deum, et simus in vero Filio ejus [(Joan. V, 19, 20)]
.
Quod utique nunc quoque eadem potentia Dominus

indesinenter operatur, qui ait: Ecce ego vobiscum
sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi [(Matth. XXVIII, 20)]
.
CAP. XIV.
In nullo gratiae operationem ab humana
voluntate praeveniri. --Ut ergo misericordiam Dei
quaeramus, Dei misericordia est qui ait: Miserebor
cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam
praestitero [(Rom. IX, 15)]
. Unde mire per
Jeremiam idem Dominus manifestat, quod Dei gratiam
nemo praeveniat merito suo, sed propter dilectionem
qua Deus diligit etiam aversos ad misericordiam
trahi. Dilectione, inquit, aeterna dilexi te:
propterea traxi te ad miserationem, quia aedificabo te,
et aedificaberis, virgo Israel [(Jerem. XXXI, 3)]
. Cui sententiae
Joannes quoque apostolus congruit dicens:
Non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse
dilexit nos;
et infra: Nos ergo diligamus, quoniam
Deus prior dilexit nos [(I Joan. IV, 10, 19)]
. Paulus
quoque apostolus in eadem est sententia, dicens in
Epist. ad Timoth. II: Collabora Evangelio secundum
virtutem Dei qui nos liberavit et vocavit vocatione
sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum
suum et gratiam, quae 274 data est nobis
ante tempora aeterna [(II Tim. II, 8, 9)]
. Ad Titum
etiam scribens, docet nullo bono hominis merito Dei

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.