PL 55, col. 174
Epistola ad Demetriadem (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne
gratiam praeveniri. Eramus, inquit, et nos insipientes
aliquando, increduli, errantes, servientes desideriis et
voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles,
odientes invicem. Cum autem benignitas et humanitas
apparuit Salvatoris nostri, non ex operibus justitiae
quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam
salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis Spiritus
sancti quem effudit abunde in nos per Jesum Christum
Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, haeredes
simus secundum spem vitae aeternae [(Tit. III, 3-7)]
.
Omnis igitur illuminatarum mentium pius motus alienari
quidem non potest a propria hominis voluntate,
siquidem nihil recte faciet nisi quod volens egerit;
sed ut ad id quod aequum et utile est animi tendat
intentio, de illius aeternae et incommutabilis voluntatis
inspiratione concipitur. Et sicut arte medici fit
in oculis caligantibus, ut possint videre quod non
vident, nec tamen non ipsorum est visio quam medicina
contulerit, ita in cordibus tardis et hebetibus
per Spiritum sanctum acies obducta tergitur, et de
vero lumine tenebrosae jam et deficientes lucernae
lumen accipiunt; nec tamen nisi ipsarum erit quidquid
fulgoris acceperint. Unde dicit Dominus: Ignem
veni mittere in terram; et quid volo nisi ut ardeat [(Luc.
XII, 49)]
? Et idem jubet ut lucernae nostrae sint semper
ardentes, ut scilicet superno igne accensus animus
non tepescat, sed studeat semper ardere; ac si
vigorem ejus aliqua turbarit adversitas, unde coepit
inflammari, inde poscat igniri.
CAP. XV.
Ideo dari praeceptum ut praecipientis quaeratur
auxilium, cui homo obediendo cooperetur. --Proinde
quia manifestissime et prophetica, et evangelica,
et apostolica doctrina, nec superbos nos vult esse,
nec desides cooperatores nos esse oportet gratiae
Dei, ut illam excitantem, juvantem, locupletantem et
quotidie provehentem, vigilanter et sobrie subsequamur,
numquam cessantes ab actione gratiarum, quia
inter secunda vitae istius et adversa, quibus gemina
semper tentatione pulsamur, si proficimus, inde alimur;
si stamus, inde subsistimus; si recidimus, inde
reparamur. Dicit enim Spiritus per prophetam David: A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus
volet. Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus
supponit manum suam.
Non itaque frustra praecipitur
ut boni simus, cum 275 dicitur: Declina a malo, et fac
bonum [(Psal. XXXVI, 23, 24, 27)]
. Sed nec frustra per
Jeremiam dicit Dominus: Timorem meum dabo in cor
eorum, et visitabo eos ut bonos eos faciam [(Jerem.
XXXII, 40, 41)]
. Nec superflua erat praeceptio Pauli
apostoli ad Romanos dicentis: Noli vinci a malo,
sed vince in bono malum [(Rom. XII, 21)]
; cum Corinthiis
dicat: Oramus autem ad Deum ut nihil mali
faciatis [(II Cor. XIII, 7)]
. In omnibus enim monitis Dei
atque mandatis una eademque ratio est et divinae
gratiae et humanae obedientiae; nec ob aliud umquam