PL 55, col. 23

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

Da nobis, Domine, tuae pietatis effectum, et commendantibus
sanctis tuis, etiam nostra munera propitius
intuere. Per, etc.
Vere dignum. Quoniam tui operis tuaeque pietatis
est, quod innumerae sanctorum 4 tuorum multitudini
non solum credere in Filium tuum, Dominum nostrum,
sed etiam pro eo pati posse donatum est; ut
quos justificabat fides, glorificaret et finis. Per, etc.
Vere dignum. Tuas enim, Domine, virtutes, etc., uti supra.
VIII.
Item alia. --Propitiare, Domine, supplicationibus
nostris, et sanctorum tuorum suffragantibus
meritis, preces nostras dignanter exaudi. Per, etc.
Preces nostras, Domine, quaesumus, propitiatus
admitte, et ut digne tuis famulemur altaribus, sanctorum

tuorum nos intercessione custodi. Per, etc.
Vere dignum. Quia tu es gloriosus in sanctis tuis,
quibus et in confessione virtutem, et in passione victoriam
contulisti. Propterea cum angelis, etc.
Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine,
quaesumus, Deus noster, ut quod pia devotione
gerimus, certa redemptione capiamus. Per, etc.
IX.
Item alia. --Tuere, Domine, populum tuum,
et salutaribus praesidiis semper adjutum, beneficiis
attolle continuis et mentis et corporis. Per, etc.
Omnipotens sempiterne Deus, qui sanctorum tuorum
nos intercessione custodis: praesta ut quorum
fovemur meritis, proficiamus piae confessionis exemplis.
Per, etc.
Supplicatio tibi nostra, Domine, et grata pariter

existat oblatio, quae, cum pro sanctorum tuorum commemoratione
defertur, indulgentiam nobis, iisdem
suffragantibus, consequatur. Per, etc.
Vere dignum. Qui non solum martyrum, 5 sed
etiam confessorum tuorum es virtute mirabilis. Licet
enim illi passione sint clari, qui manifestis acerba
supplicia sustinuere tormentis, etiam isti tamen occultae
proposito castigationis afflicti et cruciati, spiritalis
observantiae disciplinis illorum sunt vestigia
subsecuti. Per, etc.
X.
Item alia. --Hostias, Domine, tuae plebis
intende; et quas in honorem sanctorum tuorum devota
concelebrat, proficere sibi sentiat ad medelam.
Per, etc.
Vere dignum. Qui dum confessores tuos etiam nunc

tanta festivitate glorificas, simul et nullum apud te
sanctum propositum doces esse sine praemio, et praeter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.