PL 55, col. 22

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

tribue largitatem, ut mandata tua, te operante, sectantes,
et consolationem vitae praesentis accipiant,
et futura gaudia comprehendant. Per, etc.
VII.
Item alia. --Praesta nobis, Domine, misericordiam
tuam, sanctorum tuorum suffragiis imploratam,
et quos intercessores nostros esse tribuisti, fac
eos et majestatem tuam jugiter exorare, et salutaria
impetrare pro nobis. Per, etc.
Deus, qui nos idoneos non esse perspiciens ad
magnificentiam tuam, sicut dignum est, exorandam,
eorum nobis qui tibi placuerunt praesidia contulisti:
praesta ut eorum precibus adjuvemur, quorum providisti
nobis miseratus auxilium. Per, etc.
Exaudi, Domine, populum tuum cum sanctorum
tuorum tibi patrocinio supplicantem, et temporalis

vitae nos tribue pace gaudere, et aeternae reperire
subsidium. Per, etc.
Adesto, Deus noster, famulis tuis, et oblationes
nostras sanctorum tuorum placationibus propitiatus
intende; ut quod nostra fiducia non meretur, pia supplicatio
reddat acceptum. Per, etc.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.