PL 55, col. 27
Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne
praesumunt, sanctorum tuorum precibus consequantur.
Per, etc.
XIX.
Item alia. --Adesto, Domine, precibus nostris,
quas in sanctorum tuorum commemoratione
deferimus, ut qui nostrae justitiae fiduciam non habemus,
eorum qui tibi placuerunt, meritis adjuvemur.
Per, etc.
Exaudi, Domine Deus noster, cum sanctorum
tuorum tibi patrocinio supplicantes; ut quorum celebramus
triumphos, possimus retinere constantiam.
Per, etc.
Praetende nobis, Domine, misericordiam 9 tuam,
et sanctos tuos, quorum nos dedisti patrociniis adjuvari,
tribue majestatem tuam jugiter exorare pro
nobis. Per, etc.
Auxiliare, Domine, fragilitati nostrae, ut tuorum
intercessione sanctorum non reprobemur meritis,
quos tantis deputare dignaris officiis. Per, etc.
Tribue, quaesumus, Domine, donis tuis libera nos
mente servire, ut intervenientibus sanctis tuis, munera
quae deferimus, et medelam nobis operentur
et gloriam. Per, etc.
Vere dignum. Quia tu es gloriosus in omnibus
sanctis tuis, quibus et in confessione virtutem, et in
passione victoriam contulisti. Per, etc.
Vere dignum. Quoniam tui operis tuaeque virtutis
est quod sanctis tuis non solum credere in Filium
tuum Dominum Jesum Christum, sed etiam
pro eo pati posse donatum est: ut quos justificabat
fides, glorificaret et finis. Per, etc.
Sacri corporis et sanguinis pretiosi renovati libamine,
quaesumus, Domine, clementiam tuam, ut
quod frequenti devotione gerimus, certa redemptione
capiamus. Per, etc.
Conserva, Domine, populum tuum; et quem
salutaribus praesidiis non desinis adjuvare, perpetuis
tribue gaudere beneficiis mentis et corporis.
Per, etc.
XX.
Item alia. --Sanctorum tuorum, Domine,
precibus adjuvemur; et quod possibilitas nostra
non obtinet, eorum nobis postulatione donetur.