PL 55, col. 28

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

Hostiam nostram, quaesumus, Domine, sancti
Laurentii martyris tui et confessio veneranda, et
beata commendet oratio. Per, etc.
Vere dignum. Qui nos per mundi caligines, tamquam
luminaribus coeli, sanctorum tuorum exemplis
instituis, et intercessione prosequeris. Per, etc.
Inter innumera, Domine, pietatis tuae subsidia
hinc fragilitatem nostram confidimus non relinqui,
quia tanta nobis placentium tibi patrocinia sunt
provisa. Per, etc.
Deus, errantes in via posse redire, veritatis lumen
ostendis; da cunctis qui Christiana professione
censentur, et illa respuere quae huic inimica
sunt nomini, et ea quae sunt apta sectari.
Per, etc.
Omnipotens sempiterne Deus, qui tuae 10 mensae
participes a diabolico jubes abstinere convivio, da,
quaesumus, plebi tuae, ut gustu mortiferae profanitatis
abjecto, puris mentibus ad epulas aeternae salutis
accedant. Per, etc.
Vere dignum. Cujus Ecclesia sic veris confessoribus
falsisque permixta nunc agitur, ut tamen et
fragilitatis humanae semper cavenda mutatio, et
nullius sit desperanda conversio; quo magis supplices
te rogamus, ut quia sine te non potest solida
constare devotio, et firmis perseverantiam, et resipiscentiam
largiaris infirmis. Per, etc.
Da, quaesumus, Domine, populo tuo a diabolicis,
quibus renuntiavit, laqueis abstinere, et toto tibi
corde prosterni. Per, etc.

XXI.
Item alia. --Majestati tuae nos, Domine, martyrum
supplicatio beata conciliet, ut qui incessabiliter
actibus nostris offendimus, continuis justorum
precibus expiemur. Per, etc.
Grata tibi munera nostra sint, Domine, quae tuis
sunt instituta praeceptis, et sanctorum festivitas
gloriosa commendet. Per, etc.
Vere dignum. Te in sanctorum tuorum confessionibus
laudantes; quorum dum solemnia frequentantur,
copiosiora nobis fidei proponuntur exempla;
dum saepius victoriae revolvuntur, crebriora nobis
ministrantur auxilia; dum (multipliciter) uberius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.