PL 55, col. 41

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

unitio in Christo Jesu Domino nostro. Per
quem haec omnia, etc.
II.
Item alia. -- Da nobis, quaesumus, Domine,
per gratiam Spiritus sancti novam tui Paracliti spiritalis
observantiae disciplinam, ut mentes nostrae,
sacro purgatae jejunio, cunctis reddantur ejus muneribus
aptiores. Per, etc.
25 IN JEJUNIO QUARTI MENSIS.
Concede nobis, Domine, praesidia militiae Christianae
sanctis inchoare jejuniis; ut contra spiritales nequitias
pugnaturi, continentiae muniamur auxiliis. Per, etc.
Deus, cujus mysteriis mundamur et pascimur,
praesta ut eadem sic temporaliter celebremus, ut nobis
experiamur aeterna. Per, etc.
Praesumptio et Reparatio primi hominis.
Vere dignum. Qui post illud ineffabiliter institutum
divinae humanaeque naturae consortium, Sponsi filios
usque ad ejus abscessum non posse jejunare praemonuit;
ne rudes animos parvulorum, supernis eruditionibus
imbuendos, oneraret austerioribus disciplinis,
sed proficientibus exercitia majora servaret:
quibus uberiore dono Spiritus sancti sufficienter instructis
jejunii subsequentis primitias dedicavit; ut
quia post creationem primi hominis initium peccati
concupiscentia ministrarat, post reparationem generis
humani continentia fieret origo virtutum. Per, etc.
Omnipotens sempiterne Deus, qui paschalis solemnitatis
arcanum hodierni mysterii plenitudine perfecisti,
da, quaesumus, ut filii tuae adoptionis effecti,
quam Dominus noster Jesus Christus ad te veniens

dereliquit, mereantur pacem. Per, etc.
Da, quaesumus, Ecclesiae tuae, misericors Deus,
ut sancto Spiritu congregata, hostili nullatenus incursione
turbetur. Per, etc.
Hostias populi tui, quaesumus, Domine, miseratus intende;
et ut tibi reddantur acceptae, conscientias nostras
sancti Spiritus salutaris adventus emundet. Per, etc.
Vere dignum. In die solemnitatis hodiernae, quo
humanam de varia superstitione 26 substantiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.