PL 55, col. 42

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

spiritu verae perficis religionis unitam. Per, etc.
Adesto, Domine, quaesumus, populo tuo, et quem
mysteriis coelestibus imbuisti, ab hostium furore defende.
Per, etc.
XI. IN DOMINICUM PENTECOSTEN.
Adesto, Domine, precibus nostris, ut adoptio,
quam in idipsum, etc.
Propitius, Domine, quaesumus, haec dona sanctifica,
etc.
Vere dignum. Haec tibi nostra confessio, Pater gloriae,
semper accepta sit, de cordibus filiorum promissionis
emissa: quia nihil sublimius collatum Ecclesiae
tuae probamus exordiis, quam ut Evangelii
tui praeconia linguis omnium credentium ora loquerentur;

ut et illa sententia, quam superbae quondam
Turris exstructio meruit, solveretur, et vocum
varietas aedificationi ecclesiasticae non difficultatem
faceret, sed augeret potius unitatem. Per, etc.
Contra inimicos catholicae professionis.
I.
--Exaudi, Domine, preces nostras, et sicut profanas
mundi caligines sancti Spiritus luce evacuasti;
sic hostes Romani nominis, et inimicos catholicae
professionis expugna. Per, etc.
Contra Imperatores.
Deus, qui vastatoris antiqui perfidiam virtute Filii
tui et sancti Spiritus destruendo, dedisti nobis de
captivitate victoriam: concede, quaesumus, ut qui
nos impetere moliuntur, potentiae tuae dextera conterantur.
Per, etc.
Accipe, quaesumus, Domine, munus oblatum; et
dignanter operare, ut quod mysteriis agimus, piis
effectibus celebremus. Per, etc.
27 Vere dignum. Clementiam tuam suppliciter
exorantes, ut sicut nobis aeternae securitatis aditum
Passione Domini Jesu Christi et sancti Spiritus illuminatione
reserasti, sic etiam tranquillitatem vitae
praesentis indulgeas, per quam tanti doni particeps
devotio quieta proficiat, et negligentia et terror

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.