PL 55, col. 48

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

in eum, sicut probamus in sanctis tuis, accipit tua
virtute dominatum. Per, etc.
Sancti tui, Domine, misericordiam deprecentur,
ut sacramenta quae sumpsimus, et praesentis vitae
nobis remedia conferant et futurae. Per, etc.
Beatis martyribus supplicantibus, Domine, fideles
tuos propitiatus intende, ut munera collata custodiant,
et pie justeque sperata percipiant. Per, etc.
Qui sunt, Domine, tibi subjecti, benedictiones
tuas, te largiente, percipiant, quas humili devotione
indesinenter exspectant. Per, etc.
V.
Item alia. -- Quaesumus, omnipotens Deus,
ut nos geminata laetitia hodiernae festivitatis excipiat,
quae de beatorum Joannis et Pauli glorificatione
procedit, quos eadem fides et passio fecit esse

germanos. Per, etc.
Hostias altaribus tuis, Domine, placationis imponimus,
potentiam tuam in sanctorum tuorum passionibus
honorando, et per eos nobis implorando
veniam peccatorum. Per, etc.
Vere dignum. Quamvis enim tuorum merita pretiosa
justorum, quocumque fideliter invocentur, in
tua sint virtute praesentia, potenter tamen nobis
clementi providentia contulisti, ut non solum passionibus
martyrum gloriosis urbis istius ambitum
coronares, sed etiam in ipsis visceribus civitatis
sancti Joannis et Pauli victricia membra reconderes,
ut interius exteriusque cernentibus et exemplum piae
confessionis occurreret, et magnificae benedictionis
non deesset auxilium. Per. etc.
34 VI. Item alia. --Honor martyrum beatorum
deferre nos tibi munera, Domine, fidenter hortatur,
quia per eos nobis credimus profutura. Per, etc.
Vere dignum. Fulget enim vox illa piissima Domini
nostri Jesu Christi, qua, mundo subveniens,
clementer praedixit: Nisi granum tritici cadens in
terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem
mortuum fuerit, multum fructum affert [(Joan. XII, 24)]
.
Ex quo videmus uberem pullulasse toto terrarum
orbe sationem, et de principali cruce prodiisse gloriosarum
segetem passionum, quia pro impiis servis
sanguinem suum Creator effundens, ut pro immaculato
Domino famuli peccatores certatim morerentur,
effecit. Propterea, etc.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.