PL 55, col. 49

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

VII.
Item alia. --Propitius, Domine, quaesumus
oblationem nostrae servitutis intende; et ut sanctorum
tuorum precibus commendetur, indulge.
Per, etc.
Vere dignum. Cujus inspiratione succensi beati
martyres ad passionis gloriam cucurrerunt; non timentes
qui corpus occiderent, sed eum qui corpus
animamque mittere poterat in gehennam; atque ideo
illos persecutio saeva non perdidit, sed beata confessio
sublimavit. Per, etc.
VIII.
Item alia. --Oblata munera nomini tuo, Domine,
nostrae sanctificationi proficere, tuorum precibus
concede sanctorum. Per, etc.
Vere dignum. Quia tuae virtutis esse cognoscimus,
ut sancti tui, secundum magnificam Domini nostri
Jesu Christi coelestemque doctrinam, sanctas animas

odiendo diligerent, et non servando, potius custodirent;
hanc simul pietatis imitationem nobis et praesidium
relinquentes. Per, etc.
Da, quaesumus, Domine Deus noster, ut sicut
tuorum commemoratione sanctorum temporali gratulamur
officio, ita perpetuo laetemur aspectu. Per, etc.
35 Exsultet plebs tua, Domine, placitorum fulta
praesidiis, quibus et sanctificationem referat, et subsidia
propriae fragilitatis acquirat. Per, etc.
XV. IN NATALI APOSTOLORUM PETRI ET PAULI.
I.
-- Deus, qui hunc diem beatorum apostolorum
Petri et Pauli martyrio consecrasti, da Ecclesiae
tuae, toto terrarum orbe diffusae, eorum semper magisterio

gubernari, per quos sumpsit religionis exordium.
Per, etc.
Munera plebis tuae, Domine, quaesumus, beatorum
apostolorum fiant grata suffragiis; ut pro quorum
triumphis tuo nomini deferuntur, ipsorum digna perficiantur
et meritis. Per, etc.
Vere dignum. Qui secundum promissionis tuae
ineffabile constitutum, apostolicae confessioni superna
dispensatione largiris, ut in veritatis tuae fundamine
solidata nulla mortiferae falsitatis jura praevaleant; et
quantalibet existat errantium multitudo, illi sint redemptionis
tuae filii, et illis Ecclesia tota numeretur,
qui ab electorum tuorum principali traditione non
dissonant. Per, etc.
XVI. Conjunctio oblationis virginum sacratarum.
Hanc etiam oblationem, Domine, tibi virginum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.