PL 55, col. 50

Sacramenta Romanae Ecclesiae (Leo I), J. P. Migne

sacratarum, quarum ante sanctum altare tuum oblata
nomina recitantur, quaesumus, placatus accipias. Pro
quibus majestatem tuam supplices deprecamur ut
propositum castitatis, quod te auctore professae sunt,
te protectore custodiant. Per, etc.
II.
Item alia. -- Apostolorum tuorum precibus,
Domine, quaesumus, plebis tuae dona sanctifica, ut,
quae tibi tuo grata sunt instituto, fiant gratiora patrocinio
supplicantium. Per, etc.
Vere dignum. Teque laudare mirabilem Deum in
sanctis tuis, in quibus magnificatus es vehementer;
per ipsos Unigeniti tui 36 sacrum corpus exornans,
et in ipsis Ecclesiae tuae fundamenta constituens.
Quorum beatissimum Petrum, gratiae tuae electionisque
primitias, in apostolicae dignitatis culmen
ascitum, ita ad confitendum te Deum vivum et Dominum

nostrum Jesum Christum secreta tui revelatione
docuisti, ut in cognoscenda Unigeniti tui gloria
nullis carnis et sanguinis impediretur obstaculis. Pro
qua magistra omnium credentium fide, confessorem
tuum coelorum clavibus praefecisti, ut cui ad te per
te fuerat accessus, per ipsum caeteris ad regnum
tuum pateret introitus. Huic quoque beatum apostolum
Paulum ad salutem gentium non impari vocatione
consocias; quem magnis laboribus praeparatum,
gratia tua et mentem mutavit et nomen. Hujus igitur
triumphi diem hodierna devotione celebrantes, hostias
tibi, Domine, laudis offerimus, cum angelis, etc.
III.
Item alia. --Oblationes populi tui, Domine,
quaesumus, apostolorum tuorum passio beata conciliet,
et quae nostris (minus) non aptae sunt meritis,

fiant tibi placitae tuorum deprecatione justorum.
Per, etc.
Vere dignum. Qui Ecclesiam tuam in tuis fidelibus
ubique pollentem apostolicis facis constare doctrinis,
ut per quos initium divinae cognitionis accepit, per
eos usque in finem saeculi capiat regni coelestis augmentum.
Per, etc.
IV.
Item alia. --Munus hoc, Domine, quaesumus,
apostolica pro nobis interventio prosequatur, ut quod
tremente servitio per nos vovemus [( Al. oblatum est)] ,
eorum nobis precibus efficias sacramentum. Per, etc.
Vere dignum. Tu etenim tribuis, Domine, ut praedicationis
apostolicae claritatem nulla juris inferni
subdola doctrina subvertat, nulla praevaricatio veritatis
offuscet. Per, etc.
37 Perceptis, Domine, sacramentis, subdito

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.