PL 56, col. 487

Appendix ad opera S. Leonis Magni (Auctores varii), J. P. Migne

hoc est, de corpore exiret, non peccati merito,
sed necessitate naturae; anathema sit.
II.
Item placuit, ut quicunque parvulos recentes ab
uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem
quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil
ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro
regenerationis expietur: unde fit consequens, ut in
eis forma baptismatis, In remissionem peccatorum,
non vere, sed false intelligatur; anathema sit. Quoniam
non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum,
et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit,
in quo omnes peccaverunt
[(Rom. V, 12)]
: nisi quemadmodum
Ecclesia catholica ubique diffusa semper
intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam

parvuli, qui nihil peccatorum in seipsis adhuc committere
potuerunt, ideo in remissionem peccatorum
veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur
quod generatione traxerunt.
III.
Item placuit, ut si quis dicit ideo dixisse Dominum: In domo Patris mei mansiones multa sunt,
etc. [(Joan. XIV, 2)] , ut intelligatur quia in regno coelorum
erit aliquis medius, aut ullus alicubi locus,
ubi beate vivant 167 parvuli qui sine baptismo ex
hac vita migrarunt, sine quo in regnum coelorum,
quod est vita aeterna, intrare non possunt; anathema
sit. Nam cum Dominus dicat: Nisi quis renatus fuerit
ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum
coelorum [(Joan. III, 5)]
: quis catholicus dubitet participem
diaboli fore eum qui cohaeres non meruerit

esse Christi? Qui enim dextera caret, sinistram procul
dubio partem incurret.
IV.
Item placuit, ut quicunque dixerit gratiam Dei,
qua justificamur per Jesum Christum Dominum
nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere
quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium,
ut non committantur; anathema sit.
V.
Item placuit, ut si quis dixerit eamdem gratiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.