PL 56, col. 488

Appendix ad opera S. Leonis Magni (Auctores varii), J. P. Migne

Dei per Jesum Christum Dominum nostrum
propter hoc tantum adjuvare ad non peccandum,
quia per ipsam nobis aperitur et revelatur intelligentia
mandatorum, ut sciamus quid appetere, quid vitare
debeamus; non autem per illam nobis praestari ut
quod faciendum cognoverimus, etiam facere diligamus
atque valeamus; anathema sit. Cum enim dicat
Apostolus: Scientia inflat, charitas vero aedificat [(I
Cor. VIII, 1)]
, valde impium est ut credamus ad eam
quae inflat nos habere gratiam Christi, et ad eam
quae aedificat non habere; cum sit utrumque donum
Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus;
ut aedificante charitate, scientia nos non
possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est: Qui docet hominem scientiam
[(Psal. XCIII, 10)]
: sic

etiam scriptum est: Charitas ex Deo est [(I Joan. IV, 7)]
.
VI.
Item placuit, ut quicunque dixerit ideo nobis
gratiam justificationis dari, ut quod facere per
liberum arbitrium possumus, facilius possimus implere
per gratiam; tanquam etiamsi gratia non duretur,
non quidem facile, sed tamen possemus 168
sine illa implere divina mandata; anathema sit. De
fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur,
ubi non ait: Sine me difficilius potestis facere; sed
ait: Sine me nihil potestis facere [(Joan. XV, 5)]
.
VII.
Item placuit, quod ait sanctus Joannes apostolus: Si dixerimus quia peccatum non habemus,
nos
ipsos seducimus, et veritas in nobis non est [(I Joan. I,
8)]
: quisquis sic accipiendum putaverit; ut dicat
propter humilitatem non oportere dici nos non habere

peccatum, non quia ita vere est; anathema sit.
Sequitur autem apostolus, et adjungit: Si autem confessi
fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est qui
dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate [(Ibid.)]
: ubi satis apparet hoc non tantum humiliter,
sed etiam veraciter dici. Poterat enim apostolus
dicere: Si dixerimus quia non habemus peccatum,
nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.